Metadaten : Ausführliche Erläuterung der Pandecten nach Hellfeld (Serie der Bücher 43/44, Theil 1)

272
43.  Buch.  1.  Tit.  §.  1836  b.  47.
Gai.  IV,  156—160.
Tertia  divisio  interdictorum  in  hoc  est,  quod  aut
simplicia  sunt  aut  duplicia.  §.  157.  Simplicia  sunt
veluti  in  quibus  alter  actor,  alter  reus  est,  qualia
sunt  omnia  restitutoria  aut  exhibitoria;  namque  actor
est,  qui  desiderat  aut  exhiberi  aut  restitui,  reus  is
est,  a  quo  desideratur,  ut  exhibeat  aut  restituat.
§.  158.  Prohibitoriorum  autem  interdictorum  alia
duplicia,  alia  simplicia  sunt.  §.  159.  Simplicia  sunt
veluti  quibus  prohibet  praetor  in  loco  sacro  aut  in
flumine  publico  ripave  eius  aliquid  facere  reum;  nam
actor  est,  qui  desiderat,  ne  quid  fiat,  reus  is,  qui
aliquid  facere  conatur.  §.  160.  Duplicia  sunt  veluti
Uti  possidetis  interdictum  et  Utrubi.  ideo  autem
duplicia  vocantur,  quod  par  utriusque  litigatoris  in
his  condicio  est,  nec  quisquam  praecipue  reus  vel
actor  intellegitur,  sed  unusquisque  tam  rei  quam
actoris  partes  sustinet;  quippe  praetor  pari  sermone
cum  utroque  loquitur.  nam  summa  conceptio  eorum
interdictorum  haec  est  Uti  nunc  possidetis,  quominus
ita  possideatis,  vim  fieri  veto;  item  alterius  Utrubi
hic  homo,  de  quo  agitur,  apud  quem  maiore
parte  huius  anni  fuit,  quominus  is  eum  ducat,  vim
sieri  veto.
§.  7  J.  de  interd.  4,  15:
Tertia  divisio  interdictorum  haec  est,  quod  aut  simplicia ¬
  sunt  aut  duplicia.  simplicia  sunt  veluti  in  quibus ¬
  alter  actor,  alter  reus  est:  qualia  sunt  omnia
restitutoria  aut  exhibitoria:  namque  actor  est,  qui
desiderat  aut  exhiberi  aut  restitui,  reus  is,  a  quo
desideratur,  ut  restituat  aut  exhibeat.  prohibitoriorum ¬
  autem  interdictorum  alia  simplicia  sunt,  alia
duplicia.  simplicia  sunt  veluti  cum  prohibet  praetor
in  loco  sacro  vel  in  flumine  publico  ripave  eius  ali¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer