Metadaten : Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE  ARCHITECTURA  LIB.  V.
133
ctationibus  eligendus  est  locus  theatro  quam  saluberrimus, -
  uti  in  primo  libro  de  salubritatibus
in  moenium  collocationibus  est  scriptum.  Per

ludos  enim  cum  coniugibus  &  liberis  persedentes -
  delectationibus  detinentur,  &  corpora  propter -
  voluptatem  immota  patentes  habent  venas, -
  in  quas  insidunt  aurarum  flatus:  qui  si  a
regionibus  palustribus  aut  aliis  regionibus  vitiosis -
  advenient,  nocentes  spiritus  corporibus  infundent. -
  Itaque  si  curiosius  eligetur  locus  theatro, -
  vitabuntur  vitia.  Etiamque  providendum
est,  ne  impetus  habeat  a  meridie.  Sol  enim  cum

implet  eius  rotunditatem,  aër  conclusus  curvatura, -
  neque  habens  potestatem  vagandi,  versando -
  confervescit,  &  candens  adurit  excoquitque -
  &  imminuit  e  corporibus  humores.  Ideo
maxime  vitandae  sunt  his  rebus  vitiosae  regiones,

  &  eligendae  salubres.  Fundamentorum  autem, -
  si  in  montibus  fuerit,  facilior  erit  ratio:
sed  si  necessitas  coëgerit  in  plano  aut  palustri
loco  ea  constitui,  solidationes  substructionesque
ita  erunt  faciendae,  quemadmodum  de  fundationibus -
  aedium  sacrarum  in  tertio  libro  est  scriptum. -
  Insuper  fundamenta  lapideis  &  marmoreis -
  copiis  gradationes  ab  substructione  fieri  debent. -
  Praecinctiones  ad  altitudines  theatrorum

pro  rata  parte  faciendae  videntur,  neque  altiores, -
  quam  quanta  praecinctionis  itineris  sit  latitudo. -
  Si  enim  excelsiores  fuerint,  repellent  &
eiicient  in  superiorem  partem  vocem,  nec  patientur -
  in  sedibus  summis,  quae  funt  supra

1  3
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer