Inhaltsverzeichnis : Benedetti, Giovanni Battista: Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber

6.8.

6.8.1. DE ICTV BOMBARDAE SECVNDVM
diuerſas eleuationes. Et de quibuſdam erroribus Nico-
lai Tartaleæ, circa idem.

Fllustri D. Ioſepho Cambiano ex Ruffia Dominis, aquiti
ſtrenuo, & tormentis bellicis Serenißimi Ducis
Sabaudia Prafecto.

EXcogitaui quędam dum ocio frui licuit per abſentiam Ducis Sereniſſimi,
quæ ad te ſcribere placuit, vt ſi probaueris in lucem quandoque profer-
re non dubitem, ſi deſpexeris, ocius ſupprimam, ſunt autem huiuſmodi.

Vnde fiat vt tormentum bellicum vehementi [?] feriat ictu ſuperius delato
quam orizontali, vt Tartalea ſcribit, quæſito ſecundo libr. primi quæſitorum, à ne-
mine adhuc (quod ſciam) traditum eſt.

Rationes verò Tartaleæ nullius ſunt momenti, quia ſi validæ eſſent, ſequeretur
vt inclinata bombarda, adeo vt angulus ſub orizonte factus æqualis eſſet ei, qui ſu
pra orizontem eſt, ictum bombardę in vtroque huiuſmodi ſitu eundem eſſe futurum futurũ. & ſi aliqua differentia oriretur ratione granitatis pilæ ab ipſa bombarda emiſſæ, hoc
fieret, vt ſcilicet velocior eſſet in motu inclinato quam in eleuato cum pondus, mo-
tui adeo non opponatur. Id quod non ita se habet, vera enim cauſa vnde fiat, vt bom
barda eleuata vehementius feriat, quàm ea quæ eſt minus alta, eadem eſt ferè, in ge-
nere, cum ea, qua aliquod corpus materia magis denſa, ſed ſimile & ęquale alteri cor
pori materiæ minus denſæ velocius mouetur ab vna eademq́ue, aut æquali vi
compulſum. Eſt eadem etiam in ſpecie ei, qua maiorem effectum producit
puluis, qui in locis ſubterraneis ponitur quum vaſis optimè colligatis ferro in-
cluditur. Eſt etiam ſimilis ei, qua longius impellitur pila, qua ludimus, ab ali-
quo inſtrumento ligneo, quando percutitur contra, quam cum ſecundum ſuum mo-
tum proijcitur. Id quod inde fit, quia virtus mouens maiori vi, & intenſiori huiuſ-
modi corpus percutit, quia corpus quod moueri debet, quanto magis reſiſtit virtu-
ti mouenti (certum tamen terminum præſcribendo) in exiguo eo temporis ſpatio,
tanto maiorem virtutem colligit, quæ ipſum deinde tanto cum impetu mo-
uet, & tanto magis impellens concomitatur, vt maiorem effectum efficiat, quam ſi
ad mouendum ſeſe facilè reddidiſſet. Atque hoc ſupradictis ictibus eleuatis acci-
dit, quia grauitas pilæ, ea eſt quæ reſiſtens virtuti mouenti, dat ei commoditatem
colligendi dictam virtutem, multo magis quam eſſet ea, quæ ad depreſſiorem eleua
uationem eam immpelleret ĩmpelleret. Et quia huiuſmodi multiplicatio virtutis, nullam propor
tionem cum pondere pilæ gerit, volo inferre quod dum colligitur tanta virtus, col-
ligitur multo plus eo, quod ad impellendam dictam pilam ſufficeret, ratione magnæ
velocitatis augumenti, quia quanto plus temporis ei conceditur ad commutandam
puluerem in ignem, tanto maior quantitasignis progignitur, vnde fit, vt tanto ma-
iori loco indigeat, quamobrem tanto magis impellit, ſed vt dixi, tanta cum veloci-
tate adaugetur adauget̃, vt huiuſmodi virtus longè ſuperet reſiſtentiam reſiſtẽtiã ponderis põderis pilæ, & ſic eſt cau
fa, ut effectus, quod experientia experiẽtia innot eſcit producatur producat̃. Sed ea ratio, qua ſeſe idem idẽ author
in tertio quæſito ad aliquod impoſſibile, circa iter ipſius pilæ Legatum Hiſpanum EPISTOL AE. reducere putat, nullo fundamento nititur, quia non eſt ſemper dicendum, quod quam quã
to velocior ſit quædam pila, tanto rectius moueatur, quia ei dici poſſet, vſque ad cer
tum quendam terminum velocitatis, per tantum ſpatij eam aptam eſſe, vt recta per
fectè moueatur, ſed ſi velocius iret, non tamen futurum, vt per idem ſpatium re-
ctius moueretur, ſed quod per longius ſpatium recta motum perageret, & ſic nihil
haberet quod replicaret, præter quam quod ipſe ſupponit id quod in 18. quæſito
negat, in quo ait pilam uicinam orificio, non adeo uelocem eſſe, quam cum aliquan-
tulum ab eodem eſt rem ota, ratione reſiſtentiæ ſui cyllindriaerei. Sed quod pila,
recta eat quanto altior, aut depreſſior bombarda bõbarda erit, ion iõ fit, quia linea inclinationis na
turalis cum linea inclinationis uiolentæ angulum rectum non facit, unde quanto lon
gius diſtat à recto huiuſmodi angulus angulꝰ, ſiue ſit acutus ſiue obtuſus, tanto minorem uim
habet, eodem planè ferè modo quem tertio capite mei tractatus de rebus mechani
cis deſcripſi. Quia in ictibus eleuatis, iter inclinationis violentæ ipſius pilæ verſus
terminum ad quem, incipiendo à loco ipſius pilæ cum itinere inclinationis natura-
lis, angulum obtuſum, & in ictibus inclinatis acutum conſtituit. Neque etiam hic
prætermittam notatu dignum errorem, quem Tartalea eodem loco committit, cum
putet indifferenter aliquod corpus impellere, aut percutere maiori cum cũ impetu cum
eſt in itinere recto. Quia ſequeretur quod aliquod corpus graue perpendiculari-
ter ſurſum verſus proiectum, in qualibet parte ſui itineris, ſemper fortius percute-
ret, quam in qualibet parte itineris alterius cuiuſuis eleuationis obliquæ, quod quam quã
ſit falſum, tibi conſiderandum relinquo.

Eſt etiam falſa ea ratio, quam in quarto quæſito idem adducit, quia aer in motu
non tantum durat, quantum ipſe putat, imò huiuſmodi violenta agitatio, citò ceſſat
& citius etiam, quam ſi extra aliquam bombardam cum tanta violentia impulliſſet
ſaceum plumis plenum.

Ratio etiam quam in .18. quæſito de eo, quod pila pertran ſeat illud corpus cyllin
dricum aereum adducit, eſt planè vana, quia ſtatim aer, qui prius in bombarda bõbarda erat
incluſus, extra ipſam erumpit erũpit, cedit, à pilaque pilaq́; diuiditur, vt ſi nunquam eam figuram in-
duiſſet, neque aer ambiens ei reſiſtit. Sed quod velocior ſit in certa quadam diſtan
tia, quam in principio erat, ſi hoc verum verũ eſſet, ab alia cauſa dependeret, quæ partim ſi
milis eſſet ei, quæ efficit, vt corpora in motibus naturalibus, cum longius diſtant à ter
mino vnde naturaliter ſeſe mouerunt, ſint velociora, quia per aliquod ſpatium hu-
iuſmodi corpus moueretur quemadmodum motu naturali cietur.

Ratio autem eius quare pila, aut globus bombardæ ſibiletab eodem in ſeptimo
quæſito nil valet, quia hoc fit cum pila aliquam paruam concauitatem habet.

In .27. autem quæſito ait, quod retrotrahendo ſignum, ictus altius tenderet, quod
poteſt etiam eſſe falſum, cum hocnon ſit neceſſarium, quia pila dum deſcendit, for-
taſſe tangeret ſcopum.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer