fullscreen : Galvani, Luigi: Opere edite ed inedite

DE  VIRIBUS  ELECTRICITATIS  ETC.
124
electricitatis  ,  utilioresque  prae  hactenus  compertis  methodos,
vel  ad  consensus  causas  detegendas  inter  atmosphaericae  electricitatis, -
  et  nostrae  valetudinis  vicissitudines,  interque  subitas
illius  mutationes,  et  quosdam  morbos.
Monere  videntur  praeterea  hujusmodi  pericula,  in  fulgurum
scintillarumque  jactu  non  atmosphaericam  tantum  electricitatem, ¬
  sed  forte  etiam  terrestrem  coelum  versus  refluere.  An  vero -
  ex  hoc  refluxu  fit,  ut  magnis  coortis  in  coelo  tempestatibus ¬
  in  atmosphaerico  aere  mutationes,  vicissitudinesque  contingant ¬
  non  modo  propter  diversi  generis  principia,  quae  a  variis ¬
  coeli  regionibus,  verum  etiam  propter  ea,  quae  a  tellure
in  aerem  secum  transferet,  si  id  habeat  electricum  fluidum  sibi ¬
  proprium,  quod  Physici  bene  multi  illi  concedunt,  ut  corporum ¬
  nempe,  per  quae  transit,  subtiliorum  principiorum  alia ¬
  quidem  expellat,  dissipetque,  sed  alia  quoque  rapiat,  sibiquemet ¬
  adjungat?  Verum  haec  Physici  maxime  videant.
Talis  autem  terrestris  electricitatis  in  atmosphaeram  refluxus
ubi  contingat,  vel  magnam,  vel  non  mediocrem  certe  sibi  vindicare ¬
  poterit  partem  in  celerioribus  illis,  ac  magnis  plantarum ¬
  incrementis,  quae  clarissimus  Gardinius  post  fulgura,  et
tonitrua  animadvertit,  et  atmosphaericae  potissimum  electricitati -
  vaporibus  conjunctae  adscripsit.
Tandem  cum  hujusmodi  musculorum  contractiones,  quas  sub
coeli  tempestatibus  haberi  diximus,  novum  veluti,  atque  non
dubium  atmosphaericae  electricitatis,  ejusque  virium  in  ánimalem ¬
  oeconomiam  signum  praebeant,  eae  ad  terraemotus  non
tam  causas,  quam  in  eadem  oeconomia  effectus  patefaciendos -
  poterunt  forte  haud  leviter  conducere  ;  ut  propterea  non
inutile  videatur,  haec  eadem  ipsa,  ubi  terraemotus  saeviant,
experiri.
Sed  conjecturis  sit  modus,  atque  adeo  finis.  Haec  maxime
erant,  quae  doctissimis  viris  circa  vires  cum  artificialis,  tum
atmosphaericae  et  procellosae,  tum  naturalis  electricitatis  in  motu
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer