— XVIII
num huius generis explicatio astronomica recte se habeat in vniuersum quidem.
Etiam in votis est, yt editores itinerarii Aegyptiaci Champollionis respiciant haec
noua ad placita.
Superest indicare, qua via et ratione his in quaestionibus processerim. Dudum
persuasum mihi erat, de tot inscriptionibus Aegyptiacis multas esse astronomicas,
neque dubitabam, quin imagines Deorum frequentissimae passim ad astronomiam
spectarent. Veterum enim permulti testantur, Aegyptios ab antiquissimis inde temporibus ¬
astronomicas inscriptiones conseruasse atque astronomica Deorum imaginibus
expressisse. Itaque opus erat inuenire inscriptionem Aegyptiacam, qua facile demonstrari ¬
posset ad oculos, veterum testimonia esse certa. Quod contigit mihi ante
hos septem annos. Etenim anno 1826, quum Regis Frederici Augusti, nunc pie defuncti, ¬
hinc Antonii, Domini mei clementissimi, permissu et adiutu, iter facerem longissimum ¬
per Germaniam, Italiam, Francogalliam, Angliam Hollandamque, incidi in
Regio Museo Taurinensi, quod pro summa magistratuum et praefectorum liberalitate -
per integrum fere annum mihi patuit, in papyrum (Tab. III.), quae, quum Zodiacum -
nouum atque Signorum Dominos Aegyptiaca ratione expressos contineret,
clauem astronomiae Aegyptiacae exhiberet. Subinde innumeras fere inscriptiones
Aegyptiorum astronomicas inueni. Quae quum explicari deberent, triplici quaestione
praeuia opus erat. Primum omnis astronomiae ratio apud Aegyptios propius cog
nosci debebat. Cuius gratia omnia fere astronomorum et astrologorum veterum
opera pertractaui. Quaecunque pertinerent ad inscriptiones Aegyptiorum astronomicas -
intelligendas, ea contuli in parte huius operis prima, quae conspectum astronomiae ¬
technicae et apotelesmaticae exhibet. Deinde, quum Aegyptii peruariis rebus ¬
sacris, vt veteres testantur, exprimerent astra; opus erat videre, quaecunque
res singulis planetis sacrae eorumque symbola fuerint in Aegypto. Symbolice astronomica -
cognoscitur potissimum ex geographia Aegypti. Aegyptus enim ad instar
Zodiaci diuisa fuit in 12 prouincias, 36 Nomos aliasque partes, in quibus habebantur -
certa numina, animalia et vegetabilia pro symbolis eorum planetarum, qui praeessent ¬
certis Zodiaci segmentis. Itaque agebatur inuenire antiquam Aegypti Geographiam -
ad astronomiam relatam. Quod item mihi contigit in Museo Regio Tau
rinensi. Inueni enim eodem anno altare antiquissimum, aetate Sesostridis (1631)
inscriptum, ex quo cognoscerentur geographia Aegypti genuina, prouinciarum astronomicarum ¬
situs atque numina, quae singulis prouinciis praepositi singulas Zodiaci
partes significarent in scriptis astronomicis. Praeterea innumera sunt loca apud Graecos, -
Latinos aliosque scriptores, quibus tradatur, cui planetae certo certae res fue-