GVL. PHIL. ANNOT.
82
tia linea à summa perpendiculari ad extremam planam. -
Collocuto Circini pede stabili in puncto extremo
planae, ducito ad aliud ipsius punctum quod in centro oculi -
est, redem mobilem, & circumagito dum lineam attingas
quae ducta est à summa perpendiculari ad extremam planam. -
Id circinationis diuidito in parteis sex aequas, & à
puncto planae, ad perpendicularem ducito lineas rectas
per sex illas partes. Quod interuallum erit inter singulas, -
partieris in quatuor, ducens item lineas a plana ad
perpendicularem, vt in sex aliis feceras. Ductis his lineis,
nota puncta vbi attigerint perpendicularem, & iisdem distingue -
angustam chartam. Hanc vbi ad veram illam perpendicularem -
transtuleris, & in oculi centro acicula affixeris, -
vt circumagi possit, ubicunque ea puncta in circumactione -
responderint ad extremum vsque, ii erunt termini Volutae, -
& crassitudo corrigiae, seu Baltheum dicere mauis,
sensim in sinem imminutae quantum oportet. Reliquum erit
in octantibus Cicli, idest lineis quibus primùm admonuimus -
octo secandum oculum, reperire, vnde ductus Circini -
mobilis pes ab octante in octantem, rectas circinationes -
efficiet. Nam locum praescribere, non ita licet, cum
in multis eiusdem lineae locis, plerunque id fieri possit.
Hoc possam monere, initium capi ab intrinseco octante
plano, deinde sursum versus per reliquos omnptantes fieri
circinationem. Inter pendentes vtrinque Volutas, scalpitur -
Echinus ouiculis vsque ad libramentum summi oculi,
cum scalpto Baccis Astragalo ipsius tertia parte.