Metadaten : Poleni, Giovanni: Exercitationes Vitrvvianae primae

EDITIONES.  A.  CIDIOXXXXVII.
esse  videntur)  Ptolomaeus  quaerebat  doctrinam  rationis  illius,  qua  ab  Archimede -
  deprehendi  discernique  potuerit  portio  argenti  auro  mixta  in  aurea -
  corona  votiva  Regis  Hieronis,  de  qua  1  Vitruvius  narravit.  Ac  in
iisdem  litteris  subdit  Ptolomaeus:  memini  (sunt  Ptolomaei  verba  latine  reddita) -
  quibus  temporibus  Libris  Vitruvii  legendis  opera  dabatur,  ejus  rationis
tam  pulchras,  subtiles,  verasque  regulas  (quarum  sum  nunc  oblitus)  te  nobis
dedisse,  ut  eas  probaverint  omnes,  atque  suspexerint.  Et  Philander  quoque
postquam  hunc  Lud.  Lucenam  laudavit,  addidit;  2  quem  unum  ex  omnibus -
  meorum  scriptorum  censorem  elegi:  tum  ejusdem  Lucenae  de  Antiquorum -
  duplicandi  cubi  ratione  doctrinam  protulit.  Itaque  palam  est,  hunc
quoque  Lucenam  inter  illustres  illos  viros  locum  habuisse
Facile  autem  apparet  ex  iisdem  litteris,  inter  viros  illos  studium  Vitruvii

  excolentes  ipsum  Ptolomaeum  nostrum  (3  Ziliolo  etiam,  ut  indicavimus, -
  teste)  numerari  oportere;  qui  4  alibi  praeterea  scripsit,  se  annotationes -
  aliquot  in  varios  locos  Vitruvii  confecisse.
Sed  satis  jam  vel  plus  satis,  de  Academicis  illis  dictum  est:  itaque  revertor -
  ad  ea,  quae  proposita  epistola  continentur.
In  5  eadem  agitur  de  Architecturae  exemplis  desumendis  ex  veteribus
monumentis;  de  Librorum  Vitruvii  difficilioribus  locis  explicandis;  de  eo
rumdem  veris  lectionibus,  ope  antiquorum  codicum,  restituendis;  6  de  Figuris -
  propositis  ab  locundo  emendandis;  de  concinnandis  novis  quibusdam
aliis  figuris,  aptis  ad  Vitruviani  Operis  illustrationem;  atque  de  duobus
componendis  Lexicis,  latino  altero,  altero  graeco,  Verborum  Vitruviano
rum  significationem  exprimentibus.

Agitur  etiam  de  Vitruvianis  verbis  conferendis  cum  aliis  verbis  similium -
  significationum  adhibitis  a  Latinis  Auctoribus  melioris  notae;  de  Vi
truvii  Libris  in  puriorem  Latinam  linguam  convertendis;  de  nova  adornanda -
  conversione  Librorum  Vitruvii  e  Latina  in  Italicam  linguam;  de
conscribendo  Italica  lingua  Lexico  Architectonico,  verbis  alphabeti  ordine -
  dispositis;  tum  vero  de  alio  Italico  Lexico,  cujus  ordo  ex  ipsa  instru
mentorum  partiumque  rerum  natura  proficisceretur;  &  de  Libro  componendo, -
  quo  continerentur  præcepta  Vitruvii  cum  antiquis  exemplis  comparata.


Agitur  praeterea  7  de  antiquorum  aedificiorum  aetatibus,  magnitudinibus,
usibus,  &  qualitatibus  aliis  illustrandis  Historiae  ope;  de  eorumdem  figu
ris  delineandis,  mensurisque  exhibendis;  de  sculptis,  aut  caelatis  operibus;
de  an¬3 -
  Istoria
2  Vitruvii  Editio  An.  1552.  pag.  362.
1  Lib.  IX.  Cap.  3.
4  Lettere  di  diversi
delle  Vite  de'  Poeti  Italiani  di  Alessandro  Zilioli,  loc.  cit.
5  Lettere  del  Tolomei,  pag.  81.
Eccellentissimi  Vomini.  pag.  364
6  Lettere  del  Tolomei,  pag.  82.
7  Et  pag.  83.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer