Metadaten : Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
grad. 90. complectetur grad. 122. min. 33. cuius ſinus verſus erit 153803. La-
titudo autem eiuſdem ſtellæ borealis eſt grad. 11. min. 0. eius\'q; complemen-
tum grad. 79. min. 0. Diffe rentia quoque inter grad. 23. min. 30. maximæ de-
clinationis Eclipticæ, & grad. 79. min. 0. complementi latitudinis ſtellæ, com-
prehendit gr. 55. min. 30. ſinus vero com plementi huius differentiæ eſt 56640.
Itaque ſi fiat, vt 10000000000. quadratum ſinus totius ad 3914111588. re-
ctangulum comprehenſum ſub 39874. ſinu recto maximæ declinationis Ecli-
pticæ, & 98162. ſinu complementi latitudinis ſtellæ, ita 153803. ſinus verſus
longitudinis ſtellæ à ♋, contra ſucceſſionem ſignorum ad aliud, inuenietur
hic numerus 60200. à quo, quoniam maior eſt, quàm 56650. ſinus complemen-
ti differentiæ inter maximam Eclypticæ declinationem, & complementum la-
titudinis ſtellæ, auferemus 56640. ſinum complementi dictæ differentiæ, re-
manebit\'que 3560. ſinus declinationis auſtralis dictę ſtellæ, cui in tabula ſi-
nuum reſpondent grad. 2 min. 2. pro declinatione datæ ſtellæ ab Aequatore in au
ſtrum.

P ostremo inueſtigandum ſit, quantam declinationem habeat 34.
ſtella in Centauro, quæ maxime auſtralis eſt, exiſtit\'q; ſub muſculo pedis ſini
ſtri, & eſt magnitudinis 2. Longitudo huius ſtellę in tabula habet gr. 184. min.
30. cui ſi addantur grad. 27. min. 47. componetur vera eius longitudo à princi
pio ♈ grad. 212. min. 17. quę quoniam maior eſt, quàm grad. 90 minor autem
quam gradi. 270. exiſtet dicta ſtella in ſemicirculo deſcendente Eclypticę, nu-
meranda\'q; erit eius longitudo à ♑, (quia latitudinem habet auſtralem) contra
ſucceſſionem ſignorum: quę longitudo, ſi eius longitudo vera ex gra. 270. de-
matur, continebit gr. 57. min 43. cuius ſinus verſus erit 46590. Latitudo por,
ro eiuſdem ſtellę auſtralis eſt gra. 55. min. 40. eius\'q; complementum gra. 34.
minu. 20. Ac proinde differentia inter gra. 23. min. 30. maximę declinationis
Eclyptice, & gra. 34. min. 20. complementi latitudinis ſtellę, comprehendet
grad. 10. min. ſinus uero complementi huius differentię erit 98219. Itaque
ſi fiat, ut 10000000000. quadratum ſinus totius ad 2248863600. rectangulum
contentum ſub 36874. ſinu recto maximę declinationis Eclypticę, & 56400.
ſinu complementi latitudinis ſtellæ, ita 46590. ſinus uerſus longitudinis ſtel-
læ à ♑, contra ſucceſſionem ſignorum ad aliud, reperietur hic numerus 10459.
quem quia, minor eſt, quàm 98217. ſinus complementi differentiæ inter ma xi-
mam Eclypticę declinationem, & complementum latitudinis ſtellę, detrahe-
mus ex 98217. ſinu complementi dictę differentiæ relinqueturq; 87758. ſinus
declinationis auſtralis propoſitæ ſtellæ, cui in tabula ſinuum reſpondent gra.
61. min. 21. pro declinatione dictę ſtellę ab Aequatore in auſtrum. Ex his exẽplis
ſatis arbitror præceptum à nobis traditum percipi, quo ſtellarum declinationes
inueſtigentur. Alia præcepta ad eaſdem declinationes perquirendas demonſtraui
mus in ijs, quæ ad doctrinam primi mobilis pertinent.

112. DE QVANTITATE STELLARVM.

C onstitvto numero ſtallarum, quæ in ſex differentias magnitudinum
diſtribuuntur, explicataq; ralione, qua earum declinationes inueſtigentur,
proponenda iam eſt quantitas earundem ſtellarum in quacunque differentia
magnitudinum. Hoc autem commodiſſime efficiemus, ſi tabulas quaſdam
ſubijciamus hoc loco, in quibus & proportiones diametrorum ſtellarum tam

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer