Metadaten : Clavius, Christoph: Geometria practica

GEOMETR. PRACT. totam ita BI, ablata ipſi b H, æqualis, ad ablatum a F. Igitur erit & reliqua I E, ad reliquam A a, vt tota B E, ad totam AF. Quapropter ſi fiat.

108.1.

18. primi.
131-01
16. primi.
29. primi.
4. ſexti.
29. primi.
4. ſexti.
11. quinti.
19. quinti.
Vt I E, differen- \\ tia vmbrarum \\ rectarum # ad A a, differen- \\ tiam ſtationum: # Ita B E, vmbra recta re- \\ motioris ſtationis, ſiue \\ maior # ad AF, di- \\ ſtantiam,

procreabitur AF, diſtantia nota in partibus differentiæ ſtationum A a, notæ.

4. Eadem omnino in quadrato pendulo eſt ratio. Nam filum perpendi-
culi ab ſcindit quo que triangula ABE, ab H, triangulis A F G, aFG, æquiangula; quod tam anguli B, F, recti ſint, & angulus BAE angulo AGF, externus inter- no æqualis, quam anguli b, F, recti, & angulus b a H, angulo a GF, æqualis, ex-
ternus interno. Reliqua demonſtrabuntur, vt in ſtabili quadrato. Sunt enim
vmbræ rectæ in quadrato pendulo vmbris rectis in ſtabili æquales. Nam cum
duo anguli B, E, in triangulo A B E, quadrati penduli, æquales ſint duobus an-
gulis B, E, in triangulo A B E, quadrati ſtabilis; quod hæc triangula ſint, vt o-
ſtenſum eſt, æquiangula, vt pote æquiangula triangulo A G F; erunt & rectæ B E, B E, hoc eſt, vmbræ rectæ æquales. Eademque ratione vmbrærectæ b H, b H, æ-
quales erunt & c.

108.1.

29. primi.
26. primi.
132-01

5. Si denique in reniotiore ſtatione ſece-
turvmbra verſa C D, in E, & recta b c, in H, in
ſtatione propinquiore, reducenda erit alteru-
tra earum ad alteram, vt habeantur ſimiles vm-
bræ, per ea, quæ in quadrati conſtructione Nu. 7. ad initium huius libritradidimus, diuidendo
nimirum quadratum lateris A B, per vmbram,
quæreduci debet, & c. Nam ſi fiat vt I N, differentia vmbrarum ſiue rectarum,
ſiue verſarum, ad A a, differentiam ſtationum: Ita B N, maior vmbra recta vel
d N, vmbra verſa maior ad aliud, gignetur diſtantia A F, vt demonſtratum eſt
Numero 3. & 1.

108.1.

Ad dexterum
angulum ſu-
perioremprio-
ris quadrati
pone C. ad de-
xterum infe-
riorem poſte-
rioris d.

6. Qvod ſi quando in vna ſtatione linea fiduciæ tranſierit per C, aſſumi
poterit vel latus vmbrærectæ BC, vel verſæ C D, prout in altera ſtatione abſciſſa
erit vmbra recta, vel verſa; vt nimirum vmbræ ſint ſimiles.

109. COROLLARIVM I.

Colligitvr ex demonſtratis, eundem eſſe operandi modum in vtroq; quadrato: quando quidem eædem vmbræ in quadrato pendulo, quæ in ſtabili,
abſcinduntur, vt oſtendimus: Ita que præcepta, quæ in vno præſcribuntur, in
altero quo que obſeruanda ſunt.

109.1.

Eundem eſſe
modum ope-
randi in vtro-
quequadrato.

110. COROLLARIVM II.

Patet etiam ex dictis, operationem non variari, ſiue per vmbras verſas,
ſiue per rectas inſtituatur: quando quidem ſemper eſt, vt differentia vmbrarum
ad differentiam ſtationum, ita vmbra maior, ad diſtantiam, quæ inueſtiganda
proponitur, vt demonſtratum eſt.

110.1.

Eundem eſſe
operandi mo-
dum per vm-
br{as} [?] verſ{as}, &
per rect{as}.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer