90 —
§. 6.
Astronomica Aegypti Geographia.
Quamquam veteres de multis Aegyptiorum numinibus aliisque rebus sacris docent, quorum
planetarum sint symbola; tamen plurima eorum inexplicabilia essent, si astronomica quaedam
Geographiae Aegyptiacae descriptio nobis non succurreret. Scilicet qui paullo accuratius in veteren
Aegypti geographiam inquisiuerunt, eos non fugit, Aegyptum plane eodem modo diuisam fuisse
atque Zodiacum. De Aegypti vero prouinciis et Nomis constat, quod veteres testantur, in singulis
quidem fuisse numinum templa et simulacra et symbola viua eorum, quae similibus Zodiaci
partibus praeessent. Quod astronomicam Aegypti diuisionem attinet, primum nemo nescit, Aegyptum ¬
superiorem, quam Mares, Mapuc, Solarem, vocarunt, atque inferiorem, quae Sahit,
CaZur, cabur, Inferior, Septentrionalis vocatur, a veteribus discerni. Similis est Zodiaci
diuisio in Hemisphaerium inferius et superius, vel solare et lunare. Alia ratione Aegyptum in
tres partes, superiorem, mediam et inferiorem diuiserunt, quibus respondent Zodiaci Trientes,
scilicet vernus, aestiuus atque auctumnalis 66). Deinde Herodotus atque Diodorus Siculus narrant,
antiquitus Aegyptum in 12 prouincias diuisam fuisse, atque singulis his partibus aliquem regen
propositum fuisse 67). Eadem est ratio Zodiaci, cuius 12 partibus totidem numina praesunt.
Huc facit, quod non solum Aegyptus, sed etiam aliae ciuitates ad instar Zodiaci in 12 prouincias
diuisae fuerunt. Sic Iones 12 vrbes seu prouincias tenebant (Herod. I. 143), quarum image
erat Panionium, Labyrinthi species. Hinc illi 12 generationes inter se distinguebant. Totidem
generationibus Achaei constabant (Her. I. 145). Porro nemo nescit, Sesostridem, antiquissimum
regem, totam Aegyptum, ab Elephantines inde insula vsque ad mare medium, in 36 nomos
diuisisse, totidemque praefectos in iis constituisse. His vero 36 nomis ex asse respondent 36
Zodiaci decuriae cum dominis suis, seu Decanis 68). Praeterea hac ex re Horiorum Aegyptiacorum ¬
ratio explicari posse videtur 69). Vidimus enim, quod veteres iam mirati sunt, Aegyptiorum -
Horia, quum Chaldaeorum ratio maxime simplex et constans sit, spatiis omnia inter se
differre et discrepare, ita vt eadem signorum Horia nunc vnum gradum, nunc duos, nunc plures
sine ordine et ratione amplecti videantur. Huius vero rei ratio in geographia Aegyptiaca latuisse
videtur. Scilicet quum Aegyptus instar Zodiaci etiam in Horia diuideretur, atque Horiorum 60
domini, seu Horiocratores, quemadmodum Decani in nomis, colendi essent, ratio haberi debebat
60 vrbium vel pagorum, quibus templa Horiocratorum constituerentur. Quum vero 60 vrbes
illae vel pagi variis interuallis inter se distarent; accidit, vt Horia coelestia ad modum terrestrium ¬
emetirentur et diuiderentur. Reapse Strabo tradit (XVII. 787.), Nomum quemque diuisum -
fuisse in Toparchias, Toparchiam quemque in Communitates, quae respondent singulis Zodiaci
Horiis et gradibus. Saltem valde probabile est, quemque pagum Aegyptiacum suum habuisse deum
tutelarem ac lares suos, suumque templum vel sacellum pro iis. Denique cuinam non in mentem
venit Labyrinthus ille Aegyptiorum celeberrimus? Labyrinthi enim, qui a duodecim regibus (dis)
66) Vid. supra P.I. §. 5. col. §.7. pag. 13.14. Jeremias cap. 8. v.3.
67) Herod. Lib. II. §.147. col. 137. Diod. S. L.I. p.41. p. 135.
68) Vid. sûpra P.I. §. 17. pag. 23.
69) Vid. supra P. I. §. 18. pag. 25. Diodor. Sic. I. 37. Strabo L.17. in.