Inhaltsverzeichnis : Warnkönig, Leopold August: Institutiones iuris Romani privati, in usum praelectionum academicarum vulgatae cum introductione in universam iurisprudentiam et in studium iuris Romani

INSTITUTIONES  IURIS  ROMANI  PRIVATI.
240
lier  susceperat.
Illa  restitutoria,  hac  institutoria  actio  ab  hodiernis ¬
  appellatur  *).
CAP.  III.
DE  ÖBLIGATIONIBUS  QUAE  RE  AUT  LITTERIS
CONTRAHUNTUR  2)
TIT.  I.  DE  MUTUI  DATIONE3).
§.  830.  Re  contrahitur  mutui  datio.  Est  autem  mutui  datio,
si  res,  quæ  pondere,  numero,  mensura  constant,  alteri  damus,  ut
accipientis  fiant,  recepturi  quandoque  parem  eiusdem  generis
et  bonitatis  quantitatem.  Consistit  mutui  datio  in  iis  rebus,  quae
in  genère  magis  functionem  recipiunt,  quam  in  specie,  veluti  in
vino,  oleo,  frumento,  auro,  ære,  argento,  pecunia  numerata.  Culus ¬
  generis  res  dantur,  ut  accipientium  fiant;  quare  etiam  Romani
dicunt,  mutuum  ex  eo  esse  vocatum:  quod  ex  meo  tuum  fiat4)
§.  831.  Mutui  datio  vera  alienatio  est,  et  nummi  dati,  mutuantis ¬
  periculo  sunt  perfecto  contractu  h.  e.  facta  numeratione,
qua  expletur  huius  obligationis  substantia;  quia  non  in  specie
eas  res  restituit  mutuans,  sed  æque  bonum  3).  Neque  vero  plus
restituit,  quam  quod  accepit,  ideoque  nec  usuras,  nisi  quae  speciali ¬
  stipulatione  promissa  sunt6)
§.  832.  Cum  mutui  datio  alienatio  sit,  ii,  quibus  alienare  non
licet,  mutuam  dare  pecuniam  non  possunt,  cum  dando  eam  accipientis ¬
  non  faciant,  veluti  si  pupillus  sine  auctoritate  tutoris  pecuniam ¬
  crediderit.  Quid  ergo  iuris  est  in  eiusmodi  casu  ?  Nummos ¬
  exstantes  vindicant,  consumtos  mala  fide,  actione  ad  exhi1) ¬
  Fr.  8.  §.  7.  9.  14.  15.  D.  h.  t.  c.  8.  16.  C.  eod.  2)  I.  3,  14.
3)  Pr.  I.  3,  14  (quib.  mod.  re  contrah.  oblig.).  Gai.  3.  §.  90.  Dig.  12,  1
(de  reb.  cred.).  Cod.  4,  1  (de  reb.  creditis).  4,  2  (si  certum  petatur).  Maynz
§§.  315.—317.
4)  Fr.  3.  pr.  D.  h.  t.  Creditor  vocatur  mutuo  dans,  debitor  mutuans.  Fr.2.
pr.  §.  1.  2.  D.  eod.
5)  Fr.  2.  §.  3.  D.  eod.  fr.  4.  D.14,  6  (ad  SCt.  Maced.).  Nec  obstat  fr.  55.
D.  46,  3  (de  solut.).
6)  Fr.  24.  in  medio.  D.  19,  5  (de  præscript.  verbis).  c.  3.  C.  4,  32  (de
usur.).  fr.  121.  D.  50,  16  (de  verb.  signif.).  Quibus  nummis  restitutio  pecuniæ -
  mutuo  datæ  facienda  sit,  maxime  cum  systema  monetarium  mutatum
sit,  plurimum  disputatur.  Quæstiones  celebriores  examinantur  in  auctoris  Commentariis ¬
  t.  2.  p.  303.—306.  et  apud  v.  Vangerow  III.  §.  870.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer