204.
PAVLVS
, hoc nomine Papa secundus, Pio supradicto in Pontificatu successit, anno mũdi 5425. à Christo nato 1463. Hic Petrus Barbarus antea dictus, Eugenij huius nominis quarti Pontificis ex sorore nepos, sedit annis ferè 7. corpore fuit amplo, & maiestatis Pontificiae digno. Duo bella toto suo Pontificatu in Italia suscepit. Robertum Sigismundi Malatestae filium aggressus est. Cęterum pauperum curam gessisse perhibetur, imperiosus tamen ac fastu plenus cùm esset, odiosus omnibus fuit. Eius prima cura fuit, vt quę victui essent necessaria, vrbi non deessent. Die quadam cùm iucundissimè coenasset, apoplexia correptus obiit. Vide Chronicorum Supplementum.
SIXTVS
huius nominis Papa quartus in locum Pauli supradicti suffectus est, Pontificatúmque obtinuit anno mundi 5432. à Christo nato 1470. Hic natione Ligur, ordinis Minorum generalis antea minister, sedit annis tredecim. Hic cùm alioqui fuisset vitae pientissimae, ac in pauperes & religiosos munificentissimus, attamen suos nimis amauit, eis diuina & humana cõtribuens, idest ecclesiastica & temporalia bona, praeter Dei & Romanae Ecclesiae dignitatem ac honestatem: & quędam bella iudicio multorum praeter aequum suscepit: imprimis contra Laurentium Medicen, & Florentinos, quibus multa damna intulit: & contra Ferdinandum Apuliae Regem, dein contra Venetos. Tandem febre correptus, cum audisset foedus ictum inter Venetos & reliquos principes, expirauit. Hic festa seraphici Francisci, conceptionis & praesentationis D. Mariae, & S. Annae & Ioseph celebrari iussit. Vide vt supra.