fullscreen : Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE  VERBORVM  VITRVVIANOR.
54
ritè  mero  libans  carchesia  Baccho.  Caeterùm  quod  magis  ad  rem  nostram
facit,  Carchesium  summa  pars  mali  in  naui,  unde  idem  Non.  Summa
pars  mali,  id  est  foramina  quae  summo  mali  funes  recipiunt.  &  apud  eum
Lucillius,  Tertius  hic  mali  superat  carchesia  summa.  Poculum  igitur  illud -
  ab  imagine  naualis  huius  carchesij  quam  prae  se  ferebat,  nomen  accepisse -
  nulli  dubium,  &  inde  quoque  denominata  est  tractotia  illa  machina

  de  qua  in  citatis  locis  Vitruuius.  Est  enim  trabs  erecta,  robusta
quidem,  &  annulis  ferreis  reuincta,  ad  instar  mali,  in  cuius  suprema
parte  ferreae  fibule  inserta,  transuersa  alia  trabs  librata  continetur,  &
facilè  circumuertitur,  ab  altera  extremitate  ferrei  harpagones  dependent, -
  quibus  onera  annexa  subleuantur,  &  machinâ  vectibus  circumuersa -
  cutribus  facillimè  imponuntur,  eius  imaginem  affibrè  expressim
habemus  in  maiusculis  litteris  TY,  Peretolas  hasce  vulgò  vocant  Veneti

  teste  Barbaro.  Carchesium  portò  summam  partem  mali,  nautici
homines  hodie  Gabbiam,  hoc  est  caueam  appellant.  Tractorium  organum -
  illud  graphicè  sculptum  videre  est  inter  machinas  illas  multas
&  varias,  quae  Vrbinatis  aulae  ad  partem  fori  sedilia  seu  podia  mirabiliter -
  exornant.
CASTELLVM.  l.  8.  c.  7.  Cumque  venerit  ad  moenia  (aqua  videlicet  ritè
librata)  efficiatur  Castellum,  &  castello  coniunctum,  ad  recipiendam  aquam,

  triplex  emissarium.  Aquae  conceptaculum  est,  unde  ex  aquae  ductu -
  distribuenda  est  publicitus  per  urbem  aqua.  Hoc  ferè  ex  Vlpiano
Pandect.  l.  43.  de  aqua  cotid.  l.  i.  Budæus  verò  paucis  verbis  rem  terminat. -
  Castella  sunt  deriuacula  quaedam  laxiora,  certis  spatiis  emodulata,
ex  quibus  per  fistulas  aqua  in  varia  loca  distribuitur,  id  est,  in  villas  &  praetoria -
  nobilium,  indultu  Principis.  Hinc  Castellarij  dicebantur  Castellorum -
  eiusmodi  curatores  custodesue.  Extant  hodie  Romae  castellorum
de  quibus  agimus  vestigia  femidiruta.  Nostri  aedificia  haec  Piscinas  atque -
  Conseruas  appellant.  Vide  Marlian.  de  antiqua  Roma  l.  4.  c.  21.
&  caeteros  antiquarios.

CATACECAVMENE.  I.  2.  c.  6.  Id  autem  genus  spongiae  (de  his  loquitur,
&  pumicibus)  quod  inde  eximitur,  non  in  omnibus  locis  nascitur,  nisi  circa
Aetnam  &  collibus  Mysia,  qua  à  Graecis    nominatur.  Avero -
  ,  coburi,  aduri,  incendi,  factum  est  vocabulum.  Erant.n.loca  naturalibus -
  incend  js  adusta,  uti  in  insula  Aenaria,  quam  hodie  Ischiam  dicunt, -
  tractus  quidam  terrae  combustus  est,  quem  ideò  vulgò  appellant
l'Abrusciata.  Porrò  loca  illa,  de  quibus  in  Mysia  auctor  noster  agit,  generosum


            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer