Full text: Leutbecher, Johann: De vera educatione meditationes nonnullae adumbratae

ax p 
— 33 — 
nata. Libertas autem illa, quae in rationis sphaera 
versatur, necessitati, quâ omne amimal tenetur, 
prorsus opposita est. Quoniam vero ratio et una cum 
ipsa libertas humana ultro augetur, sequitur, nobis 
concedendum esse, hominem, ut a ceteris creaturis 
discerni possit, libera quadam natura exornatum. 
Namque qua ratione fiat homo, ea repetenda est ex 
duplici humanae naturae indole. Id igitur tantummodo 
dici potest, hominem secundum quasdam constitutionis 
s. fabricationis suae leges cum ad rationem, tum ad 
libertatem excoli et evehi. His autem verbis nulla 
involuta est contradictio. Homo enim ex ratione et 
libertate constat ; neque iis tantum uti cogitur ; nam ipse 
usus ex homine proficiscitur. Unde autem elucet, ho¬ 
minem non sui ipsius viribus ac facultatibus, i. e. 
per se ipsum s. sua sponte, quatenus hisce verbis 
quaedam necessitas interna, s. interna humanae naturae 
constructio, significatur, posse ad finem suum ulti¬ 
mum pervenire. Nam si homo ratione sua uti vult, 
facile intellectu est, hanc suam contentionem non 
posse nisi libertatis actionem quandam esse. Haec 
autem verba si quis volet ita interpretari, omnem 
hominis actionem s. exercitationem spontaneam *) esse ; 
quomodo tum res sese habebit? Num fortasse hoc 
modo ad id, ad quod natura facti sumus, conformari 
possimus? An, quod adtinet ad liberam istam sui 
ipsius conformationem, homo sola constitutione sua 
adjuvatur nec ne? - 
*) i. e. ex ipsa libertâte profluentem. 
5 
nst
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer