Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

102.

PATRIAE . circa quam longo tempore sacrificauere quidam. Coniuratorum domus destructae & incensae, plures trucidati. Qui euaserunt, sibiipsis manus intulere, nullúsq; percussorum ferè triennio superuixit. Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulò pleniore, nigris vegetísq; oculis, capite caluo, & ob id laurea semper ornatus, valetudine prospera, in extrema aetate, vertiginosus, & bis morbo comitiali correptus. In cibo & potu insignem parsimonia, vini’q; parcissimum, pronum tamen in libidines (Nam & plures illustres foeminas, vtpote Euriem Mauram Bogudis Regis Mauritaniae vxorem, & Cleopatram Aegypti reginam corrupit) fuisse autores tradunt. Eloquentia militari excellentissimus, quod libri atq; Commentarii à se scripti, satis supérq; testantur: laborum atque periculorum tolerantissimus, audax, rei militaris peritus, constans & seuerus, & in primis clementia longè clarissimus.
   Aureus hic Numus à posteriore parte continet Imperatorem corona Laurea ornatum, dextráq; ramum Lauri tenentem, stantem in curru triumphali, qui Elephantis quatuor trahitur, cum inscriptione: TRIVMPH. GALL .
Figure
Type: drawing

    L. CAESAR , Caesaris Dictatoris pater, Praetor, & praetura populi Romani functus, filio agente annum decimumsextum, Pisis, dum manè calcearetur, nullis euidentibus causis, nullóq; manifesto morbo extinctus est.
    AVRELIA , C. Cottae filia, Caesaris mater, foemina primaria, singulari pudicitia mulier, purè & eleganter Romanè loquens, P. Clodium amore captum Pompeiae vxoris Caesaris, muliebri habitu indutum, & ad sacra bonae Deae nocturno tempore ingressum deprehendit, eúmq; fugere coëgit.
2 2 COSS
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer