Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

101.

Posteà Praetor effectus. Post Pręturam Praeses vlterioris Hispanię factus, sed nõ expectato suo successore priusquàm annus finiretur, Romam profectus, Consulatum cum M. Calphurnio Bibulo obtinuit. Post Consulatum, Imperium Galliarum cum Illyrico impetrauit per quinquennium: vbi maxima perfecit bella. Non totum belligerans decennium, omnem fermè Galliam, quae inter Alpes & Rhodanum, Rhenum & Oceanum est, perdomuit. Octingenta cepit oppida, trecentos subiugauit populos. Aggressus deinde est Britannos, Romanis antea ignotos. Contra Heluetios Germanósq; exercitum duxit, belláque generosissima confecit. Magnum Pharsalico praelio fudit Pompeium. Confectis bellis quinquies triumphauit: Primum & excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequẽtem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, nouissimum Hispaniensem diuerso quenque apparatu & instrumento. Ordinationem dehinc annorum, & fastorum dierum instituit. Medicos & omnis facultatis professores ac eruditos, iure ciuitatis donauit, cùm ipse foret eruditissimus. Ius laboriosissimè & seuerissimè dixit. Repetundarum conuictos etiam ordine Senatorio mouit: vestium ac victus sumptus superfluos abscidit. Senatum compleuit, ac Patricios elegit, omniáq; officia collapsa reintegrauit, & Magistratus in bonum ordinem redegit. Multa de ornanda instruendáq; vrbe, ampliandóq; Imperio cogitauit: sed morte praeuentus finire non potuit. Consul per decennium continuum designatus fuit, Dictator continuus. C. Octauium fororis Iuliae nepotem, haeredem instituit, etiam in familiam, noménq; adoptauit. Statuam suam inter Reges locauit, in Curia sede aurea vsus, diuinos sibi honores nonnullos fieri passus est, nec adeuntes se honore dignatus est vllo. Ob id inuidiam sibi maximam mouit. Maturata est dudum in eum concepta conspiratio, per sexaginta Coniuratores. Quorum principes C. Cassius, M. Brutus, & Decius Brutus Caesarem in Curia vigintitribus vulneribus interfecerunt. Anno aetatis suae quinquagesimosexto, Dictaturae verò initae anno tertio fuerat animus coniuratis, corpus occisi, in Tyberim trahere, bona publicare, acta rescindere. Sed metu M. Antonii Consulis, & Magistri Equitum Lepidi destiterunt. Maxima pompafunus in campo Martio celebratum, ac rogus iuxta Iuliae tumulum extructus est, luctu publico, summísq; honoribus corpus combustum. Columna viginti pedum lapidis Numidici erecta, cum inscriptione PARENTI
PATRIAE .

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer