Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

99.

100.
DE VITIS IMPERATORVM SEV CAESARVM, AC EORVM EICONIBVS ET NVMISMATIBVS, EPITOME .

Figure
Type: drawing

    C. IVLIVS CAESAR , C. Mario, & L. Valerio Coss. Romae natus est. Literas Latinas Graecásq;, tum & praecepta dicendi à Marco Antonio Gniphone, homine Gallo, magno ingenio, & singulari memoria viro edoctus est. Fuit namq; Caesar admirabili docilitate: & ad dicendi facultatem appositus, & elegantissima quaedam ciuilis eloquentiae vis à natura insita illi fuit, in qua splendidissimè adeò elaborauit, vt secundum absq; vlla contentione locum obtinuerit, & Cicero ipse dubitarit, cui Cęsar deberet cedere. Annum agens decimumsextum, cùm vndiq; aestuarent Syllanae tempestates, eò quòd affinitate Mario coniunctus erat, Vrbe eiectus est. Prima stipendia de more nobilium Romanorum fecit, in M. Thermi Praetoris contubernio: in Asia primùm, deinde circa Mytilenas, in quarum expugnatione ciuica Corona à Thermo donatus est. Posteà in Cilicia sub Seruilio Isaurico breui tempore meruit. Comperta enim Syllae morte, properè Romam rediit. Vnum & vicesimum agens annum, in foro eloquentiam exercuit. Tum Quaestor creatus vlteriorem Hispaniam sortitus est. Dehinc Aedilis, spectacula gladiatorum, venationes & ludos, pompas atq; conuiuia profusissimis sumptibus exhibuit. Defuncto Metello Pontifice Maximo, Pontifex creatus est.
2 Posteà
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer