Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

11.

citurum hoc opus, vt liquerent magis, quae etiam dubia, nec omnino comperta sunt, hunc Librum emisi, addita scriptura ad principium vitae singulorum, quae in auersa parte sculpta fuerat, inanibus etiam relictis nonnunquam areis, quia nancisci mihi Numos facultas nusquam data fuerat, eo tamẽ consilio, vt si alicunde possim illos adipisci, quod deest, reponendum curem, interímque nil deficiat, quod pertinet ad Historiae continuandam seriem, hoc verò, qualecunque est, amplitudo tua non dedignabitur legere, animi causa, cùm nil magis erit serium, quod agas. Si munus hoc exiguum quidem, pro fortunarũ tuarum, & celsi animi statu, sed quod pro conditione mea, & virium tenuitate maximum habui, non respuet, alterum id. opus quo auersorum Numorum sculptura designatur, propediem in manus hominum dabitur, ac exibit, gloriae tuae fama tutum ac defensum. Caeterùm, vt Graecus ille, cùm Augusto Caesari nescio quid haud magni ducendũ offerret, vilius id esse dixit, quàm postularet maiestas Caesaris, ac principalis fortunē summus gradus, conuenire tamen, pro loco, sortéq; sua, séq; non mιnùs libenter daturum, si quid posset maιus: sic ego amplitudini tuae hoc munus affero, vehementérq; rogo, vt interdum legere non pigeat, animíque mei tibi deditissimi, ac iustis de causis (cùm tot modis beneficiarius tuus sim) te venerantis, & adorantis, aliquando velis meminisse, id quod vnum percupio ac votis opto. Vale, Lugduni tertio Calendas Septembris 1553.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer