Volltext: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

10.

ris stirpe, patre, matre, fratribus, sororibus, propinquis, cùm Imperatorum tantum caeteri mentionem fecerint, ordine tam accurato digestis omnibus, vt nemo sit praetermissus, qui cum illis vel affinitate, vel propinquitate, vel amicitia coniunctus fuerit: subdita etiam ad singulos titulos historia, quoad eius fieri potuit, breuissima, qua continentur ea, quae memoratu dignissima mihi visa sunt, hoc idem facere proposui, & in altero illo opere, quo auersas partes Numorum, vt ad historiae veritatem referri possunt, in Epitomen coepi redigere, selectis nobilissimis quibusque, & historiarum fide comprobatis. Id autem, quod ante paucos dies in lucem prodibit, amplitudinis tuae fauore communitum, adhuc nec aliquis tentauit, nec vidit, nec edidit. Porrò autem, duce te minιmè pertimescam inuιdorum ac maleuolorum calumnias. Scio sanè multò plures Antιquarios esse, qui Numos antiquos sectentur, vndiq; corripiant, corradant, quàm vel Numos ipsos. Scio neminem esse huius reι studiosum, qui non iudicio suo pendat, ac metiatur omnia. Id tamẽ non offecit, quominus propositum meum vrgerem: partim, quod haud ιgnorẽ, ab oculatissimis interdum nonnihil peccari, Lectorésq; non mihi magis, quàm caeteris asperos se, & diffιcιles praebituros, si quid delictum fuerit: partim, quòd Lectoribus confido gratum fore, vel si quid vnum bene dictum, rectéve scriptum fuerit. At enim posteris non solùm documentum hoc manebit, tuae in rebus praeclaris cognoscendis, ac exquirendis solertiae & cupiditatis (praeclarum nanque haud iniuria vocare possum argumẽtum hoc, quo res ab Imperatoribus gestae velut summa quadam percurruntur) sed & meae diligentiae, ac industriae, cùm tot & tam distantibus inter se locis, tam longo spatio temporis, Numi, quorum Imaginem expressimus, contrahendi, & accumulandi fuerint. Ac licet fortassis amplitudinis tuae liber hic satis non respondeat: is tamen proculdubiò quotquot adhuc excussi sunt, imaginum numero longè superabit, triplo quouis copiosior. A Sadoleto quidem, omnium primo Romae, iussu Leoinis summi Pontificis, libellus in hoc genere conscriptus quidam ac depictus est: hunc omnes reliqui imitati sunt, infelici tamen conatu, ac deterioribus illis, quae ad exemplum Sadoleti fixerant: nec quisquam fuit, qui vel vna totum opus imagine reddiderit auctius. Quidam certè mutauit historiam, at Iconicas effigies, vt anteà fuerant, is retinuit. Quamobrem quòd me illorum misereret, & quòd in spem venissem, literatis hominibus studiosísq; rerum antiquarũ, pla-
A 3 citur


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer