Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

9.

perscrutanda maximo & singulari iudicio, variáq; doctrina confirmato, sis prēditus (nam inde quidquid egregium est, petitur) non immeritò de tua summa virtute homines eruditi testimonium ferunt, quos liberalitate tua sustines, & cunctorum beneuolentia nomine tuo con ciliata, honoribus dignitatéq; amplisicas. Itaque plurimi Libri Graeci, Latini, & aliarum nationum lingua compositi, quos numero comprehendere nemo possit, iam tibi dicati sunt, iíque plané loquuntur amplitudinis tuae fastigium, quam tot homines ac variis locis nati, colunt: id quisq; pro se nitentes, vt honestisimis rationibus, esse tibi se obnoxios fateantur, ac quod ingenii à diis & natura tributum est, id tibi velut consecratum velint. Quando igitur nominis tui claritate samosus ac celebris es, & in Europa tota, & apud exteras gentes vniuersas, sic existimaui neminem potuisse me deligere, qui splendore suo plus lucis afferret Commentariis meis, immensáq; gloria sua aeternitatem huic operi compararet. Quamobrem animo prorsus fixum est, quod iam multis annis, & ad haec vsque tempora intra priuatos parietes abdideram, ac delitescere coëgeram, auspiciis tuis publicare, infinito labore perfectum, & absolutum. Nec enim me fatigauit prolixi Libri magnitudo tantùm, nec ιn tot congerendis numismatibus (quorum Imaginem reddidimus) indefessa opera, quanquam id perdiffιcile sιt, ac in primis laboriosum: sed in iis agnoscendis discernendιsque, iudicandi modus, & ratio, diffιcultatιs ac obscuritatis plenissima, vt amplitudo tua sat perspectum habet. Nam haec cognitio & eruditio partim doctrina multiplici constat, & hac de causa, quia Libris explicata est, non admodum eget interpretatione: partim aspectu & copia tractationéq; Numorum ipsorum, quos quia nancisci cuiuis minιmé licet, doctos complures videas, quòd sumptus ferre nequeant, ab iis studιιs alienatos, eáq; voluptate priuatos fuisse. Vtrumque verò dii tibi concesserunt. Sed quoniam in mea potestate non est, antiquos ipsos Numos amplitudini tuae collectos offerre, quod mihi relictum est, id ego profero, nempe hanc Epitomen, quam vt aequi boníque consulas, etiam atque etiam rogo, & velut testimonium obseruantiae erga te meae, atq; Indicem quendam voluminum, quibus tua ditisisima confertissimáq; bibliotheca est. Aggressus equidem sum & opus alterum, quo Numismatum antiquorum auersa pars ostenditur, absoluíque propemodum, & amplitudini tuae iam voui: sed in hoc longè plures ei conicae spectantur effigies, memorata cuiusuis imperato
ris


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer