Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

433.

ris. Hic auum suum Andronicum seniorem collectis coniuratoribus Imperio deturbauit,ídque auxilio Genuensium,quibus in mercedem Tenedon insulam pollicebatur.Sed Veneti fortiores Andronicum auum in patriam reducunt. Ob id indignatus iunior Adronicus Bulgaros accersiuit, quorum auxilio auum coëgit cum Genuensibus foedus inire. Ac cùm VI. annis varium & anceps bellum cum auo gessisset: saepe tamen reconciliatis animis,amicorum interuentu,tandem Byzantium clàm ingressus, in auum nihil vltra molitus, illum quoad vixit secum imperare passus est. Eo mortuo cùm aduersus Romani nominis hostes res egregias gessisset, multìs iam victoriis clarus, febre, capitísque dolore intra quatriduum confectus, mortuus est anno aetatis XLIX . relictis filiis Caloioanne & Manuele.
Figure
Type: drawing

    IOANNES CANTACVZENVS , Andronici iunioris magnus domesticus, tutelam filiorum Andronici sibi commissam, prudenter administrauit. Apocauci autem fraude viri obscurissimi, & Patriarchae autoritate in exilium trusus est. Qui iniuriae impatiens, bellum quinquẽnale aduersus Reginam & Ioannem Andronici filium gessit, ac prodito illi Byzantio,nulli molestus fuit. Sed Imperii principem egit, filiámque suam Ioanni in vxorem tradidit. Sed cùm socer & gener in vna viuerent domo,in discordiam inciderunt, quae in dies inualescens, tantũ eos incendit, vt domi forísq; alter alteri se hostem ostenderet. Caloioannes in Tenedon veniens auxilio classis Genuensium pulso armis Cantacuzeno,in patrium regnum restitutus est. Cúmque Byzantium ingrederetur Cantacuzenus Imperio se abdicans, Monasticam vitam secutus est.Sed Caloioannes cùm fortiter multa administrasset,moriens filio Manueli Imperium reliquit.
MAN

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer