427.
num enim
LXXXIX
. excesserat, vix
VI
. menses in Imperio transegit. Brumiae oppido Morauiae mortuus, & in Monasterio S.Thomae, cum patre suo, qui id construxerat, sepultus.
IODOCYS
Imperator vxorem habuit Reginam Hungariae ex qua nullam prolem genuit.
RVPERTVS
Dux Bauariae & Comes Palatinus Rheni, filius Ruperti Adolphi & Beatricis, vir armis exercitatissimus, ingeniíq; acerrimi, ac insignis iustitiae cultor. Post Fridericum Ducem Brunsuicensem Caesarem quidem electum, sed à Moguntino Antistite impiè occisum, ac propter illius mortem diu multúmque in Germania tumultuatum, Imperator à Principibus declaratus est, Bonifacio
IX
. approbante, & Coloniae ab Archiepiscopo Coloniensi Regio diademate insignitus. A Florentinis ad comprimendam Galeaciorum potentiam, in Italiam descendit: Praesidio autem Ducis Austriaci, & Episcopi Coloniensis destitutus, congressus cũ Vicecomite succubuit, fugáque saluti consuluit. Vnde ad Tridentinos & Venetos delatus, quàm honorificentissimè acceptus est. Ac cùm Pontifici, Venetis & Florentinis enarrata clade sua, surdis fabulam caneret, re infecta in Germaniam per Alpes cum equitatu reuersus, res Imperii cum diligentia tractauit, de Italia nihil ampliùs solicitus, quam permisit suis se vulneribus conficere. Post pleraque autem in Imperio honorificè gesta, insperatò in Oppenhein diem suum obiit, ac Heydelbergae sepultus anno Imperii X.
Vxorem habuit Rupertus, cuius nomen, genus & familia incognita est, ex qua genuit Rupertum cognomine Pipam Palatinum,