Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

426.

patre solicitante, in Regem Romanum Francofordiae electus est, & Aquisgrani pręsente patre Carolo, coronatus. Patri & auo per quàm dissimilis: tam corpore, quàm animo deformis, atque ineptus, desidia corruptus, luxui tantùm deditus, administrationem Imperii prorsus neglexit. Ob id à Baronibus regni captus, quatuor mensibus custodiae est traditus, donec per fratrem Ioannem Marchionem liberaretur, vnde tamen non melior factus est. Nihil quod memoratu dignum esset, in Imperio gessit. Illud certum est, nisi à fratre Sigismundo captus, & Viennae in carcere seruatus esset, Imperióq; Germanorum procerum consensu deturbatus, res Imperii diutius afflixisset. Rerum autem potitus est annis XXII . & anno aetatis LVII . ex ira in Apoplexiam incidens, ac paralysi diebus XVIII . laborans, veluti porcus in volutabro, animam exhalauit.
    IOANNA Alberti senioris Ducis Bauariae, & Hollandiae Comitis filia, prima Venceslai vxor, ex qua nihil generare potuit.
    SOPHIA filia Ioannis Ducis Bauariae soror, altera Venceslai vxor, Mulier forma insigni, ac corpore valde eleganti, sterilis tamen, & anno Salutis MCCCCXXVIII . mortua in Posonio Hungariae oppido, in aede S. Martini sepulta est.
Figure
Type: drawing

    IODOCVS filius Ioannis Henrici Marchionis Morauiae fratris Caroli quarti, BARBATVS dictus, homo inutilis, & qui veritatem non praestabat. Hic, vt alii tradunt, ante Rupertum, deiecto Venceslao in Regem Romanum creatus est. Alii verò post mortem Ruperti, à principibus electoribus Francofordiae regem designatum asserunt. Non autem coronatus est, quoniam prouectioris aetatis, an-
S 4 num

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer