Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

424.

Romae Imperialem coronam turpissima pactione ab Innocentio accepit. Paucos autem ibi moratus dies, quasi venaturus ex Vrbe elapsus, Mediolanum peruenit, vbi Vicecomitibus perpetuum imperii vicariatum aurea bulla confirmauit. Dehinc iussu Pontificis, perniciosam & superstitiosam flagellatorum sectam, quae totam penè Alemaniam penetrauerat, armata manu eiecit. Ebrardum Virtenbergensem Comitem ingenti exercitu oppressit. Bohemicarum rerum in primis studiosus fuit. Pragam Metropolim longè ampliorem reddidit, & propugnaculis muniuit: Pragensem Ecclesiam erexit, publicum Gymnasium instituit, Multa collegia Canonicorum & Monasteria fundauit, Regnum paternum maximè dilatare conatus est. Ob id Marchionatum Brandenburgensem, Lusatiae, item Ducatum Slesiae, Bauariae, cum multis aliis Dominiis partim emptione, partim bello, & aliis artibus pro regno Bohemico obtinuit. Filium suum Venceslaum Regem Rom. assensu principum designauit. Altero deinde anno valetudine aduersa correptus, obiit, ac Pragis à filio honorificè sepultus, cùm annis XXXIII . Imperio praefuisset, Princeps quidem clarus, nisi maiorem regni sui Bohemici, quàm Imperii rationem & curam habuisset.
    ELIZABETH Ducissa Stetinensis, prima Caroli vxor, quę prolem habuisse fertur.
    AGNES filia Rodolphi iunioris Rheni Palatini, filia Rodolphi senioris, secunda Caroli vxor, sterilis & infoecunda fuit.
    BLANCA Comitissa Valesii in Francia filia Caroli Comitis Valesii, & soror Philippi de Valesio, pòst Regis Franciae Caroli vxor tertia.
    ANNA , quae ab aliis Ioanna appellatur, quarta fuit vxor Caroli, eíque Venceslaum & Sigismundum filios peperit.
S 3 GVNT

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer