Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

421.

stentauit, támque humilem se submisit, vt cùm Mediolani esset, die, quo coena nostri Saluatoris celebratur, ipsa pauperibus pedes manu sua lauit, vestimentáque liberaliter distribuit. Virum Roman secuta est. Sed Genuam veniens, mortua in aede fratrum minorum sepulta est.
Figure
Type: drawing

    FRIDERICVS Dux Austriae, cognomine PVLCHER , Alberti primi Ducis Austriae Regis Romanorum, ac Elizabethae filius, vir elegans, & statura procerus, largus & liberalis, omnibúsque pergratus, aliquorum principum suffragiis Rex Rom. electus ac Bohemiae diademate insignitus est, Ludouico Bauarię Duce consobrino suo ab aliis electoribus Imperatore creato. Filiam Regis Arragoniae Elizabetham in vxorem duxit, ac cum maxima celebritate Basileae nuptias celebrauit. Poste à cum magnis copiis Sueuiam ingressus, Ludouicum ad arma prouocauit, ac pugna facta, dubio Marte vtrinque magna strages edita est. Post aliquot annos in Bauariam veniens, eam totam igne & ferro deuastauit, ac tandem à Ludouico suis opem ferente, cum fratre Henrico praelio victus, & captus est. Cúmque triennio in custodiis maceratus esset, tandem praemissis quibusdam conditionibus iureiurando & literis corroboratis, liberatus, ac in Austriam reductus, cum magna laetitia ab vniuerso populo susceptus est. Nec multò pòst cùm ob perpessas aduer sitates paulatim tabesceret, dysenteria resolutus, animam exhalauit, anno Salutis MCCCXXX .
    ISABELLA Reinoldi Comitis Geldriae filia, Friderico quidem desponsata, sed ob patris proditionem, eam traducere noluit.
    ELIZABETHAM Iacobi Aragonum Regis filiam nobilissi-
mam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer