Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

419.

Figure
Type: drawing

    ALBERTVS Rodolphi Caesaris & Annae Comitissae in Hohenberg post occisum Adolphum, iterùm ab Imperii electoribus Francofordiae Caesar electus est, Bonifacii Pontificis assensu, cùmid obseruantissimè anteà negasset, & Aquisgrani coronatus. Princeps prudentia, sagacitate & clementia nulli secundus, in benemeritos munificus, patiens erga inimicos, non praeceps in vindictam, iniurias obliuioni facilè tradens. Filio suo Rodolpho Austriae Ducatum administrandum commisit, eíque Blancam Philippi Francorum Regis sororem, in vxorem dedit. Aduersus Episcopum Salisburgensem ratione fabricarum salis, bellum gessit. Moguntiam hostilia foedera contra se ineuntem ita domuit, vt Imperio parêret. In Bohemiam expeditionem ornans, contra Ducem Carinthiae, qui se Regem Bohemiae gerebat, miseranda morte, à fratris filio loanne & comitibus quibusdam Austrię trucidatus est, cùm annis x. regnasset. Sed & parricidae omnes dignis affecti sunt suppliciis.
    ELIZABETHA Meinhardi Comitis Tyrolis & Goritiae filia Alberti Imperatoris vxor, foemina illustrissima, magni & acuti ingenii: quae salis mineram & vsum faciendi inuenit in Hallis prope Gmunden in superiori Austria, omnibúsque Monasteriis cum sale in Austria prouidit. Monasterium in loco occisionis regis mariti sui extruxit, atq; XXI . liberos peperit, quorum vndecim iustam assecuti sunt digni tatem, Caeteri in pueritia mortui, ipsáque mortua in sua fundatione Komgsfeldt sepulta est.
HENR

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer