Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

416.

nandi III . & Beatricis filius, Princeps excelsi, & magni ingenii, ad grandia natus, Astrologicae sciẽtiae peritissimus, cuius nomine adhuc tabulae Astrologicae studiosis admodum gratae, circunferuntur, condendis legibus deditissimus, liberalis & munisicus. Ab electoribus absens Rex Romanorũ eodem anno, quo Richardus, electus est. Cùm autem vndique in Germania & Italia aestuare bella videret, persuasus à Pontifice, moderationem Imperii spontè abdicauit. Ac in Hispaniam abiens, Hispalim venit, ibíque ex animi moerore propter mortem primogeniti filii contabescens, flebiliter decessit.
    VIOLANTAM Iacobi Regis Aragonum filiam Alphonsus vxorem habuit, quam plurimùm dilexit. Sed cùm nullam ex ea prolem susciperet, repudiare eam cogitans, Christianam puellam, forma conspicuam, Daciae Regis filiam in matrimonium per Oratores postulauit. Quae cùm adduceretur, praeter omnium spem, repentè Regina Violanta grauida adparuit, ac filiam Berenguelam, dehinc Ferdinandum, Sanctium & Ioannem filios peperit.
Figure
Type: drawing

    RODOLPHVS Comes de Habsburg, Princeps non minùs manu strenuus, quàm ingenio sagax, ac prudens, famáq; conspicuus, vnanimi consensu Electorum principum, Francofordiae, in Romanum regem electus, & per Burgrauium ex obsidione Basiliensi Aquisgranum ductus solitis ceremoniis coronatus est. Ante electionem multa praeclara gessit, ac sub Imperatore Friderico II . tam strenuè res sibi commissas perfecit, vt ei tota nobilitas Caesaris, cùm ipsum adiret, assurgeret. Brysgaiam, Ergayam, Turgayam, magnámq; partem Sabaudiae, minorísque Burgundiae subiugauit. In Alsatia seditiosas vrbes, quae conspirauerant in eum, vi cepit, & dignas de illis
R 3 poen
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer