Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

414.

bellico ictus, eodem anno, quo Rex electus est, periit: licet alii affirment dysenteria in Thuringia eum periisse.
    ELIZABETHA Ducissa de Braunschveig vxor Henrici, sterilis suit, ac cum marito in Isennacho oppido Thuringiae sepulta.
Figure
Type: drawing

    GVLIELMVS filius Florentii IIII . eius nominis, & Mechtildis filiae Henrici Ducis Brabantiae amitae Diuae Elizabethae, iuuenis imberbis, VIX XX . annos natus, defuncto Henrico contra Fridericum & Conradum filium ab electoribus Rex electus est. Princeps ad arma natus, qui Holandiam, Zelandiam & Frisiam paternas Prouincias feliciter administrauit. Aquisgrani in praesentia electorum & Antistitum coronatus est, ac tam feliciter imperium admi nistrauit, vt summa pax eo regnante in vniuersa Germania esset. Contra Flandrenses multa bella gessit, Frisiam debellauit, & subegit. Et cùm victor terram egressus esset, delatus in glaciem, cecidit, ac a quibusdam fugitiuis secus viam in arundineto latitantibus, cuspidibus transfixus est, cùm IX . ferè annos imperasset.
    ELIZABETHA filia Othonis Ducis in Braunschveig & Luenburg vxor Gulielmi, ex qua filium Florentium & filiam Beatricem progenuit.
R 2 RICH

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer