Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

413.

& facilitate insignis. Ab Henrico Landgrauio Thuringiae ad Francofordiam fugatus, in Bauariam concessit, ac Ratisbonae in insidias delapsus, vix euasit. Audita verò patris morte in Siciliam est profectus, ac Apulia tota recepta, Neapolíque euersa, Capua quoque expu gnata, & solo aequata, annis II . post patris obitum Imperio potitus est, à Manfredo fratre spurio, qui principatum Apuliae vi inuaserat, veneno extinctus est, atque honorificè Neapoli sepultus, anno Salutis MCCLIIII . superstite filio conradino, qui cum matre paruulus in Bauaria degens, cùm adoleuisset, forma egregia, in Italiam accersitus est ab illis, qui contra Guelphos assiduum bellum gerebant, ac à plerisque ciuitatibus benignè exceptus, Romam ingressus est, indéque contra Carolum Gallorum Regis fratrem à Pontifice incitatum, quíque Manfredum debellauerat, profectus, apud Beneuentum victus, & deinde per insidias cum Frederico Austriae Duce captus, ac sordidiùs, quàmdecebat tractatus, contumeliísque affectus, ac posteà Pontificis consilio cum Duce Austriae securi percussus est.
    ELIZABETH Othonis Ducis Bauariae filia Conradi Imperatoris vxor, ex qua filium Conradium sustulit. Quae defuncto marito, Meinhardo Comiti Goritiae nupsit.
Figure
Type: drawing

    HENRICVS Thuringiae & Hessiae Landgrauius, frater Ludouici Landgrauii mariti S. Elizabethae in odium Friderici II . suggestu Pontificis ab electoribus. Rex declaratus est. Conradum Frederici filium Francofurtum ad Comitia indicta cum exercitu armato, vt interciperet conuentum, venientem fudit, fugauítque. Vlmam, quae Conradi sequebatur partes, obsedit. Sed ob defectum commeatus, & ingens frigus, cùm obsidionem solueret, tormento
bellic
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer