Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

411.

rum nouam vrbem Victoriam condere statuit. Et res primò prosperè cessit: sed eruptione ciuium facta, ciuitas noua Victoria capta & direpta est. Creato Innocentio Pontifice, Lugduni concilium celebratum est, ad quod Fridericus non veniens, Anathemate notatus, Imperiali dignitate priuatus est, Henrico Landegrauio Thuringiae suffecto. Cùm autem in Apuliam rediisset, & ex accepto veneno grauiter laboraret, ac medicorum diligentissima cura, & opera ex longa aegritudine conualuisset, Manfredi filii Nothi dolo necatus est, cùm XXXII . annos rebus praefuisset.
    CONSTANTIA Regina Aragoniae, prima Friderici II . vxor, ex qua genuit Henricum, Ducem Sueuiae, & Rom. Regem, & Iordanem, qui puer obiit.
   Iola Ioannis Comitis Bronae, & Regis Hierosolymitani filia, quam pater Friderico in Europam cum caeteris Christianis principibus reuersus, in matrimonium despondit. Quae Friderico Conradum Rom. Regem peperit, qui matri, quae breui vixit, superstes fuit.
    AGNES filia Othonis Morauiae Ducis, tertia Friderici vxor, quae repudiata, Vdalrico Duci Carinthiae nupsit.
   Quartam vxorem habuit Fridericus RVTINAM filiam Othonis Comitis de Vuolffertzhausen in Bauaria.
   Mortua Rutina ISABELLAM Ludouici Ducis Bauariae, qui in Khelheym oppido caesus est, filiam, quintam vxorem duxit Fridericus.
    MECHTILDIM Ioannis Regis Angliae filiam, Fridericus Pontificis dispensatione, quandoquidem affinitatis gradus aliôqui obstabat, sextam vxorem accepit.
HENR

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer