Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

407.

venientibus, obsidionem soluit, & cum Bulgaris pacem firmauit, accepta in vxorem ducìs eorum filia. Cúmque domi forísque prudenter se gereret, vrbebene munita, & firmo praesidio in ea collocato, in Thessaliam profectus, Gulielmum Bonifacii filium Thessaliae regem constituit. Inde ad Imperii administrationem reuersus, cunctis ordinatis & dispositis, intempestiua morte decessit, Tholanta filia Petro Antisiodorensi nupta, haerede relicta post annum Imperii XI .
Figure
Type: drawing

    PETRVS Antisiodorensis Comes, Henrici Flandrensis gener vxorio iure, cùm nulla mascula adesset proles, Imperator Con stantinopolitanus creatus est. Post electionem cum coniuge Romam profectus, à Pontifice Honorio extra vrbem ad Laurentii templum insignia Imperialia accepit. Inde vxore Constantinopolim praemissa, ipse Dyrrachium, quod Theodorus Lascaris, qui se Imperatorẽ gerebat, occupauerat, obsidione cinxit. Sed expugnatione frustra saepius tentata, vtpote quę copioso milite, firmóq; praesidio defensabatur, soluta obsidione, acceptáq; à Theodore fidei publicae securitate, Macedoniae vrbes mediterraneas inuisere constituit. Ad nemorosa igitur Thessaliae loca delatus, cùm ad saltus ascendisset, in paratas à Theodoro insidias incidit, ac contra iurisiurandi fidem abductus, & in teterrimum carcerem coniectus, tandem obtruncatus est. Imperium interim vxore eius administrante, donec Robertus filius ex Galliis accerseretur.
ROB

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer