Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

404.

lia. Haec, ne filium regni destructorem, vt in fatis erat, progigneret, in Monasterium Diuae Clarae Panormi detrusa est. Sed à Caelestino Pontifice soluta, Imperatori penè anus desponsata est, eíque filium Fridericum in tentoriis palàm in pratis Panormi peperit, ac dehinc Mariam filiam.
Figure
Type: drawing

    PHILIPPVS , Sueuiae Dux, Friderici Barbarossae filius, Henrici regis frater, princeps mansuetus, mitis, facundus, & liberalis, insignia Imperialia habens, à quibusdam principibus in Mulhausen in Regem Romanorum electus est. Pars autem electorum Othonem Ducem Saxoniae elegit, ídque Innocentio III . approbante. Vnde maximae discordiae ortae sunt, & ab illis ad arma ventum. Stabant pro Othone Anglus Rex, Philippo Gallorum Rex fauebat. Philippus Alsatiam populatus, vrbes & oppida euertit funditus. Argentoratum cepit, & Episcopum ad deditionem coëgit, ac ad Rhenum progressus, vbi aestuabant bella, cum Othone congressus, eum fudit & fugauit: omnésque vrbes Rheni partim armis, partim promissionibus subegit. Tandem vbi principes, assiduis attriti bellis, languerent, nullúsque rebellaret, Pontificem solum repugnantem per nuptias filiam suam nepti Pontificis ex fratre, in matrimonium collocans, reconciliauit, Othoni etiam filia sua Beatrice in vxorem tradita. Porrò sancita vndiquepace, cùm Philippus Bambergae ageret, & quodam die ve nam incidisset, nihil mali suspicans, solus in conclauipaucos secum habens, ab Othone de Vuitilspach, qui tanquàm amicus Caesaris cubiculum ingressus, nemine id prohibente, interfectus est, ac Bambergae sepultus. Sed posteà à Friderico II . humatum corpus, Spiram translatum est, anno imperii sui IX . Nec multò pòst parricida Otho trucidatus periit.
Q IREN

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer