Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

402.

princeps manu ingenióque strenuus, armis exercitatus, memoria praestans, validus consilio, periculorum contemptor, affabilis & mansuetus, liberalitatis egregiae, multarúmque rerum peritia nemini secundus, statura procera, facie eleganti, capillo & barba??ruffa. Conrado Rege defuncto, ab vnìuersis Germanię principibus Rex Francofordiae electus est. In initio imperii Bauariam & Austriam multo admirandóque labore in concordiam redegit. Henrico Lotharii filio Bauariam restituit. Henricum cognatum suum Austriacum Comitem creauit, & vtriusq; Ducatus terminos discriminales posuit. Henrico autem in Italia à se deficienti, & nouas in Germania factiones concitanti, Ducatum abstulit, & Othoni Vuitelspach donauit. Italiam ingressus, vt discordias tolleret, Derthonam portas sibi claudere ausam, obsessam cepit, Romámq; ad Adrianum Pontificem profectus IIII . Imperii anno coronae Imperialis signa accepit. Relicta autem vrbe multas per Italiam passus insidias, in Germaniam redüt. Ducem Polonię ad tributum soluendum coëgit, Ducémq; Bohemiae regio Diademate insigniuit. In Italiam reuersus, Mediolanensem vrbem saepius rebellantem, sub iugumredactam, tandem funditus euertit, solóque aequauit, autoribus rebellionis securipercussis, bo nísque eorum publicatis. Mox in Germaniam abiens, iterum Italiam maximis copiis inuasit, Anconem expugnauit, Alexandrum pontificem, quicunctos Principes per Franciam, Angliam, & Hispaniam in se incitauerat, ex vrbe fugere compulit. Postquàm verò iterum Germanos inuiserat, Italiam repetiit, cum Mediolanensibus ad pristinam perfidiam redeuntibus, praelio congressus, multos ex suis amisit, ipse fuga elapsus, Papiam venit. Caeterum cùm Alexander III . Venetias profugisset, & Otho Imperatoris filius nauali praelio victus, captus esset, pacis conditiones sancitae sunt, Imperatórque & Pontifex amicissimi facti sunt. Pacata tota Italia, expeditionem Hierosolymitanam suscepit. In Cilicia multas potentissimas vrbes, Sarracenos, & Turcas prostrauit. Atcùm in Armenia ob aestum mitigandum sudorísque abluendi causa, amnem ingressus esset, in vndis strenuissimus heros periit, Imperiianno XXXVII . Salutis MCXC .
    ADILA Marchionis de Vobburg in Bauaria filia, vxor prima Friderici Barbarossae, cum qua iudicio Constantiensis ecclesiae ob sanguinitatis propinquitatem, diuortium facere coactus est.
P 4 BEAT

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer