Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

400.

rium vocatus, Andronico abdicatum Imperium, sibìque magno consensu delatum, assumpsit. Vir iustissimus, & aequi obseruantissimus, Christiani nominis amantissimus, sub initia Imperii satis prudenter se gessit. Cum Guiliesmo Siciliae Rege pacem composuit. Bellum cum Mysis infeliciter confecit, varias multorum tyrannides oppressit. Fridericum Barbarossam in Syriam properantem, cùm apud Con stantinopolim desedisset, magnificè excepit, adiutúmque commeatu, & aliarum rerum necessariarum copia, datis etiam obsidibus, Bosphorum traiicere iussit. Caeterùm cùm fratrem Alexium minorem natu à Turcis captum, maximo redemisset aere, dolo ab coipso circunuentus, per summum scelus oculis priuatus, in carcerem traditus est. Vnde per filium eductus, morbo ex aëris insolentia contracto, non diu vixit.
Figure
Type: drawing

    ALEXIVS ANGELVS Isatii Imperatoris minor frater, per summam ingratitudinem, & parricidium, Imperium adeptus, Vir impiissimus & sceleratissimus, non eo contentus, quòd maiorifratri Imperium per scelus ademerat, verùm etiam nepotem Alexium iuniorem Isatii filium annos agentem duodecim, pari cruciatu perdere, aut capere, nisi fuga salutem quaesiuisset, summo studio conatus est. Puer autem Francorum procerum auxilio solicitato, con foederatis etiam Venetis, Constantinopoli ferro flammáque expugnata, Alexióque fugato, Imperio restitutus est, ac post patris subitam mortem Francorum Venetorúmque armis praeualentibus Imperator salutatus est.
   Numismatis huius pars posterior repraesentat Victoriam alatam, Crucem ferentem, tali inscriptione addita: VICTORIA AVG .
P 3 ALEX

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer