Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

398.

rinae speciem, triticeis immiscuit commeatibus, quo cibo breui magna consumpta est militum multitudo. Vnde Manuelis nomẽ Francis odiosissimum erat. Ac ob eam perfidiam à Rogerio Siciliae Rege, bello petitus, vastata omni ora Graeciae, ac in Byzantium impetu facto, eius quoq; suburbiis flamma consumptis, tam atroci iniuria affectus, vt penè de eius Imperio actum esset. Post XXXVIII . autem principatus annos, Monasticam vitam secutus, morbo periit, cùm vixisset annos LX . relicto Alexio filio paruulo. Vir in omni vitae suae cursu fuit malitiosus, rectae fidei dogmata perturbare per insaniam adortus, non priùs destitit ab incoepto quàm omnes sibi aduersantes videret.
    GERMANA Conradi Imperatoris fuit vxor, ac deinde Manueli Constantinorpolitano Imperatori desponsatá.
   Alteram vxorem habuit Constantiam Manuel, quae priùs Boëmundo nupserat.
Figure
Type: drawing

    ALEXIVS Manuelis ex sorore Raymundi Principis Antiochiae filius, patri puer penè in Imperio successit: commissa tamen Imperii administratione, ob aetatem minorem Andronico, à quo Imperium per aliquot annos est administratum. Cùm verò Imperii habenas per se Alexius administraret, multorum insidiis fatigatus est, praecipuè Andronici. Qui cùm primùm tutorem egisset, dehinc participem Imperii, cupidus regnandi, pręter Iu??fiurandi fidem, eum XV . tantùm annos natum, clàm interfecit, saccóque insutum in mare abiecit, cùm III . annos à patris morte, rerum potitus esset.
   In hoc videtur Numismate Victoria alata & stolata, dextra coro-
P 2 nam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer