Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

397.

in Imperio successit. Quo adepto suos omnes honoribus & dignitatibus ornauit, in fratrem Isacium propensissimus, quem incredibili amore prosequutus est. Vir opolentus & victoriosus, nec omnino contemnendus princeps. Varias expeditiones in Asiam habuit. Turcas Persásque aliquot praeliis vicit, vrbésque illorum plurimas cepit. Gallis & Venetis, qui socia arma coniunxerant, nimiùm infestus. Legato Lothario gratulaturos de victoria misit, confoederationem more maiorum petens. Cum Conrado Rege Romanorum post obitum Lotharii foedus amicitiae iniit. Tandem memorabili exitu, dum in venatione arcum vehementiùs tendit, telo venenato à seipso, quod in aprum dirigebatur, per manum sinistram traiecto, nullis remediis opem ferentibus, vitam finiuit, post annos XXV . Imperii, & menses VIII .
   Imaginem Saluatoris insidentis solio librúmque tenentis, cum inscriptione: IESVS CHRISTVS REX REGVM . posterior buius Numismatis pars continet.
Figure
Type: drawing

    MANVEL humili loco natus, Tryphon à pueris vocatus, consilio vxoris Alexii principis, cum qua consuetudinem habuerat, primoribus ciuitatis interfectis, Imperium assequutus est. Multa contra Venetos bella gessit. Legatum eorum contra ius gentium violauit, negotiatores, quos simulata pace euocauerat, comprehendit, ex quo Venetis armis pressus, promissa bonorum restitutione, pacem impetrauit. Ad Conradum foedus amicitiae petẽs legatos misit: quem tamen in expeditione Hierosolymitana variis insidiis fatigauit. Per Bosphorum enim bellatorum numerum traducendum Conrado autor fuit, commeatúsq; pollicitus sufficientes, gypsum contusum in fa-
rinae

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer