Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

391.

Figure
Type: drawing

    MICHAEL Constantini Ducae filius, à fame, quae sub eo inualuit, PARAPINACEVS dictus, Romano vitrico in Imperio successit. Homo ignauus, & ad Imperium administrandum minùs idoneus, studiis tantùm literarum deditus, sub Psello summo ho

noratissimóque ea tempestate Philosopho, versibus componendis intentus, de rebus Imperii minùs solicitus, quae à Turcis & Sultano circunquaque saeuitia vexabantur, potissimùm orientales Imperii partes ab hoste inuadebantur, adeò vt in socordis principis inuidiam, alius Nicephorus BOTONIATVS dictus à praefectis & ciuibus Imperator creatus sit, qui hosti saeuienti resistere posset. A quo Michaël cum vxore & filio Constantino iam dudum coronato, regno exutus, & habitu monastico indutus, in monasterium inclusus est, post VI . Imperii annum, & menses VI .
    MARIA ALANA Michaëlis Parapinacei vxor, ex quo Constantinum suscepit, vnà cum marito Imperio deiecta & in monasterium detrusa.
Figure
Type: drawing

    NICEPHORVS BOLONIATES cognomento, haud dubiè nobilissimus, à Nicephoro Phoca Imperato-
re stem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer