Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

390.

ferentem cum inscriptione; VICTORIA AVG .
Figure
Type: drawing

    ROMANVS DIOGENES , vir nobili familia & celebri fortitudine, cuius pater domi militiae’q; clarus tyrannidis affectarae reus seipsum praecipitauerat, paternae aemulus laudis, ma ximas res gessit. Ac cùm victoriam egregiam ex hoste reportasset Barbaro ab Eudocia tanquàm dignus in torum coniugalem, & imperium acceptus est. Potitus ergo imperio cúm aduersus Barbaros felici successu rem administraret, hostes vbique fundens, & magnam contra eos virtutem exercens, insolentior factus, rem totam neglecta Eudocia, ad se trahere coepit. Alteráque suscepta contra Barbaros expeditione, rem incautiùs gerens, Romano milite partim fugato, partim interfecto, ipse à Sultano captus, & velut mancipium, abductus est. Factis tamen cum Sultano pacis conditionibus, & affinitate inter pueros contracta, in summis honoribus habitus, amplísque donatus muneribus dimisfus est. Omnibus interim rebus Bizantii mutatis, Eudocia in exilium missa, Romano Imperio erepto, & Michaëli maximo Constantini Ducae filio tradito, à quo Romanus captus, praetérque iurisiurandi fidem, crudelissimè oculis priuatus est. Nullam autem sortitus necessariam curam, vulneribúsque pu trescentibus, adeò vt vermes prodirent, caput intumuit, nec multò pòst decessit, ac ab vxore Eudocia sepultus post annos III . Imperii, & menses VIII .
   Alterum Numismatis latus cum inscriptione suprà adparet.
O 2 MICH

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer