Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

388.

cum suis in exilium relegauit, vbi breui agens mortuus est. Cuius mor tem Imperator audiens, poenitentia ductus, illacrymans eiulauit, ac funus magno apparatu ab exilio reducens, in propriam mansionem reposuit, nepotésq; pristinis dignitatibus restituit. Bellum gessit cum Hungaris & Patzinatis: quibus tamen pacem petentibus, inducias dedit. Cùm verò biennio & mensibus III . Imperio praefuisset, inter venandum lateris subito morbo oppressus, cùm de salute desperasset, cucullam monasticam indutus, regno se abdicauit, nec multò pòst obiit. Vir strenuus, & moribus arrogantibus, bello pacéque infractus. In negotiis celer & expeditus, in rebus bellicis praestantissimus, literis non perinde deditus, affectus tamen erga eas & studiosos. Tantae continentiae, vt nec vxorem cognoscere vellet post prolem semel ex ea susceptam, cùm tamen pro seruanda sanitate, vt frequentiore vteretur coitu, à Medicis edoceretur.
   Ex altero latere habet Victoriam insidentem globo, & dextra tenentem Crucem, cum inscriptione: VICTORIA AVG .
   Augustam vitę sociam sibi ãdsciuit Isacius, ex qua prolem sustulit.
Figure
Type: drawing

    CONSTANTINVS DVCAS Andronici Ducę filius, citra negotium rerum potitus, Isacio Imperatori successit. Vir eximia in Deum pietate, moribus mitis, verae pietatis cultor, & aequi obseruantissimus, consilio & sententia tardior & hebetior, delectatus in primis vitae munditia & sanctimonia. Literarum ignarus: eas tamen amabat, studiosósque earum venerabatur, solebátque dicere: MALLE SE LITERARVM GLORIA, QVAM IMPERIO ILLVSTREM ESSE . Pecuniae immoderatè studio-
O sus
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer