Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

385.

Figure
Type: drawing

    HENRICVS IIII . Henrici III . Imperatoris & Agnetis filius, puer penè patre viuente Rex creatus. Post patris obitum sub tutela matris educatus, quae prudenter Imperium filii quinquennio adminiscrauit. Ea autem suasu quorundam indignè ferentium a muliere regem gubernari, ab Imperio amota, Henricus adolescentiae libertate vsus, Saxoniam incolere cepit, venationi luxuíque operam dare, principes alios contemnere, & licentiùs omnia agere. Vnde multis inuisus, omnium ferè in se odia traxit. Saxoniae ob rebellionem grauissima intulit bella. A Gregorio autẽ Pontifice Anathemate notatus, omnésque regnicolae à iuramento regi praestito, & ab obediẽtia eius absoluti, Rudolphus Sueuorum Dux, contra Henricum rex creatus est. Quod magnum in Imperio peperit dissidium: Nam exercitus vndique conscripti, pugnae multae vndique commissae sunt. Nouissimè verò pugnatum apud Martis Burgum, in quo conflictu Rodulphus dextera amissa, periit. Post eam victoriam Henricus Italiam ingressus, vrbéque Roma per vim capta, Hiltebrandum papam cepit, eúmque ab officio deiecit, qui non multò pòst in exilio mortuus est, suffecto in eius locum Rauennate Episcopo Clemẽte, à quo etiam coronatus est. Variis deinde iactatus procellis, & à filio Imperio priuatus, Leodium profugit, ibíque eodem anno è viuis excessit, cùm regnasset annos L. Princeps facundus, liberalis, acer ingenio, bellicosus, & re bellica fortunatus. M. Marcello, & C. Iulio haud inferior, vtpote qui sexagies & bis acie collate pugnauit.
    BERTHA Othonis Marchionis Italiae filia, vxor prima Henrici, ex qua Conradum, Henricum v. Caesarem, filias Agnetem, Limpergim & Sophiam genuit.
   Alteram vxorem habuit Henricus Vthonis Marchionis viduam
Rusc

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer