384.
facetus, hilaris & largus. In Bohemos rebelles, nec annuum censum persoluentes copias ductauit, gentem eam attriuit, Ducémque Vratislaum cepit, ac annuũ sibi pendere tributum coëgit. Petrum Regem ab Hungaris eiectum, restituit Aba Rege interfecto, Hungariamq; variis agitatam motibus sedauit ac quietam reddidit. Lotharingiae quoque Ducem, vt imperio parêret, subegit. Romae tres Pontifices de papatu simul concertantes reiecit, Pontificiae sedi Suidegero
II
. Bambergensi Antistite, qui posteà Clemens secundus appellatus, praefecto. Et vt caueret in posterum summorum pontificum securitati, Romanos iureiurando adegit, nullum sine eius permissu creandum Pontificem. Inde apud Capuam Sarracenos vicit, eáque nouo praesidio firmata in Germaniam reuersus, Moguntiae Synodum, Leone Papa praesente, celebrauit. Cunonem Bauariae Ducem, Hungarorum conspiratione fretum, regníque possessionem ad se transferre conantem, vicit, suóque Ducatu priuauit, qui totam aetatem suam exul in Hungaria transegit. Cúmque
XVIII
. annis imperium tenuisset, Henrico filio annos v. nato Caesare electo, & Aquisgrani coronato, aegritudine correptus, decessit, Aetatis anno
XXXIX
. Salutis
M. LVI. III
. nonas Octobris.
CHVNEGVNDIM
Regis Anglorum Cynitonis filiam, in vxorem habuit Henricus, quam ob adulterii suspicionem, repudiauit, & in coenobio Monialium adegit.
AGNES
Gulielmi Pictauiae Principis, & Aquitaniae Ducis filia, secundi Henrici vxor, foemina longè prudentissima. Haec peperit tres filios, Iuditham, Mathildim & Itam, ac duos filios, Henricum Imperatorem, & Conradũ Bauariae Ducem. Post mariti obitum cum filio Henrico Imperium administrauit. Sed à gubernatione reiecta, Romam se contulit, ac religiosissimè vsque ad obitum x x. annis vixit.