Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

383.

addita inscriptione: IESVS CHRISTVS REX REGVM .
Figure
Type: drawing

    THEODORA Zoës soror, à Senatu populóque Constantinopolitano Augusta & Imperatrix salutata est, ac simul cum sorore Zoë Imperii gubernacula tenuit, & post Monomachi mortem, sola imperio potita est auxilio amicorum Eunuchorum paternorum. Accepto itaq; Imperio Imperatorem negotiis praeponere noluit, quoad vixit, penes se retinens rerum omnium gubernationem. Ac huius Imperio tanta domi forísq; quies, & otium fuit, tãta rerum omnium vbertas, vt foeminaei Imperii neminem poeniteret. Verùm ingrauescente cum aetate morbo, & Michaële seniore diademate Imperiali ornato, fatis naturae’que concessit, cùm annis ferè II . regnasset.
   Aliud latus huius Numismatis refert imaginem Zoës supra positam.
Figure
Type: drawing

    HENRICVS III . Conradi Imperatoris ex Gesila nobilissima foemina filius, viuo patre consors Imperii adscitus, ac Romanorum Rex ab electoribus designatus est. Princeps humanus, natura
facet
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer