Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

380.

mano, cum Regina commercium habuit, post mortem Imperatoris à Regina Zoe illicò Imperator institutus est: ea tamen conditione, vt penes Zoën tota administratio maneret. Verùm haec obseruantia non diu durauit. Michaël enim Imperator publicorum negotiorum gubernaculum acceptauit, & regni administrationem vsurpauit, necmalum principem egit: vtpote quifacilis & beneficus in suos, hostibus formidabilis, nisi eum morbus corripuisset in dies validius. Cum Aegyptio Rege tricennales inducias percussit, & Aedessam ab Arabibus obsidione liberauit. Ac cùm intercutis morbo grauissimè laboraret, Michaëlem Calaphatem exsorore nepotem, haeredem instituit, ipse in Monasterium ex palatio transmigrauit, vbi breui superuiuens Christianissimè mortuus est, cùm Imperio praefuisset annos VII .
   In parte posteriore huius Numisinatis continetur effigies Saluatoris, dextra globum, sinistra librum tenentis, solióque insidentis, addita inscriptione: CHRISTVS PAX VERA .
Figure
Type: drawing

    MICHAEL CALAPHATES indignissimus, & ignobilissimus homo, cuius parentes apud Paphlagonas pice naues oblinirent, vnde & cognomen adeptus, consiliis dolosus, lingua inconstans, inuidus, iracundus, & ad quamlibet auram mobilis. A priore Imperatore & Zoe in filium adoptatus, pedibus reginae prouolutus, sanctè iurauit, titulotenus se imperaturum, potestatem totam penes eam mansuram. Sed paulò pòst auarè & crudeliter rem susceptam administrauit. Ingratissimus enim in omnes, patruum tan tae maiestatis autorem, primùm eiecit, reliquos deinde consanguineos maritos, & puerorum parentes & iam adolescentes genitalibus
N memb

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer