Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

377.

Imperatoris, cum qua in coelibatu semper vixit, mortíque proximus, eam cognatis suis intactam & castam virginem reddidit.
Figure
Type: drawing

    ARDOVINVS Italici sanguinis, in Gallia Transpadana natus, Marchio Iure, ob egregias virtutes, & res strenuè fortitérque gestas, Mediolani ab Episcopis & nobilibus Imperator declaratus est. Contra quem Henricus II . cum magno exercitu Italiam ingressus, praelio vicit. Sed reparato exercitu Ardouinus secundò cum Henrico congressus, exercitu amisso victus & caesus est. In autores deinde huius defectionis Mediolani grauiter ab Imperatore animaduersum.
   In Numi aurei huius parte posteriore adparet statua muliebris, vestitu longiore induta, globo, in quo zodiacus signorum caelestium sculptus est, insidens, sinistra Cornucopiae ferens, dextram Imperatori ante se stanti, vestéq; Pontisicali ornato porrigens, addita tali inscriptione: ITALIA ORBIS REGINA . Infrà verò subscriptum: FIDES PERPET .
Figure
Type: drawing

    CONRADVS Hermanni Ducis Francorum, & Lo-
thar

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer