Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

376.

Figure
Type: drawing

    HENRICVS Dux Bauariae, Comes Babembergensis, di ctus CLAVDVS , ab electoribus formula Gregorii Imperator crea tus est. Princeps illustris moribus, & vitae sanctimonia praeclarus, in bonis literis à teneris educatus, prudentia & insignibus victoriis clarus. Multa & ingentia bella mirabili felicitate gessit. Principio Bohemos & Vandalos bello fatigatos, tributarios subditos sibi fecit, Metas & Gandauum obsedit, Lotharingiam & Flandriam deuicit. In Italia aduersus Sarracenos pugnauit, eósque Italia expulit. Victor tum Romae à Benedicto VIII . coronatus est. Hungaros ad fidem Christianam pertraxit, & Stephano Hungarorum Regi sororem in matrimonium tradidit. Multos Episcopatus, qui Barbarorum incursione fuerant deuastati, auxit, & locupletauit, reditibúsque suis denuò ditauit. Babembergae Episcopatum fundauit, & diuitiis dotauit. Cúmque regnasset XXII . annos Conradóque Franco legitimo suffragio electorũ, in Caesarem electo, in humanis esse desiit, ac Babembergae sepultus est, superstite coniuge Chunegunde, cum qua coelibem perpetuò vitam duxit, eámque iam morti proximus parentibus, cognatis & affinibus conuocatis illibatam, castam & intactam reddidit, & commendauit.
   Numi huius alterum latus continet Imperatorem loricatum & paludatum trophęis insidentem, & mulierem solatamante eum stantem, sinistra labarum tenentem, dextra globum, cui insistit Victoriola, Imperatori offerẽtem: A tergo illius, alteram Victoriam coronam ei imponentem, cum inscriptione: CONSERVATORI PANNONIAE .
    CHVNEGVNDIS Sigifredi Palatini Rheni filia, vxor Henrici
M 3 Imper

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer