Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

375.

Bella praetereà cum principe Bulgarorum gessit, qui Thraciam, Macedoniam & Graeciam flammis & ferro deuastauit, quem praeliis aliquot superatum, ad deditionem compulit, totámque Bulgariam imperio subiecit, vsus ad compescendam eorum perfidiam, grauiore in victos poena, quindecim milibus captis, oculis effossis. Ampliatis itaque Imperii terminis vndique, post LXXII . vitae annum decessit, cùm regnasset LII . annos.
   Alterum huius Numi latus refert Seruatoris imaginem, cum tali inscriptione: IESVS CHRISTVS REX REGVM .
Figure
Type: drawing

    CONSTANTINVS frater Basilii particeps quidem dignitatis, sed non potentiae, defuncto fratri in Imperio successit. Vir penitus ignauus, voluptatibus deditus, gulae & Veneri obnoxius, ludis & theatris vsq; ad insaniam laxatus, & ad regendum Imperium ineptissimus, quod etiam obscurissimis & barbaris hominibus administrandum tradidit. Eo principe Patzinacae Istrum superantes à Diogene Sirmii & Bulgariae principe, victi sunt. Tertio autem Imperii anno septuagenarius decessit, Romano Argyropolo in successorem electo, & Zoë filia illi tradita.
   In hoc continetur Numismate imago Redemptoris nostri, librum in manibus tenens, cum eiusmodi inscriptione: IESVS CHRISTVS REX REGNANTIVM .
   Vxorem habuit Constantinus filiam Alypii viri admodum locupletis, ex qua tres suscepit filias Eudociam, Theodoram, & Zoën.
HENR
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer