Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

370.

nam sinistra globum, cui Crucis sumulacrum impositum, serentem, cum inscriptione: VICTORIA AVG .
    THEOPHANIAN VXorẽ habuit Romanus, ex qua duos filios, Basilium, & Constantinum progenuit, filiámque Theodoram. Ac post mortem Romani à Nicephoro palatio expulsa, in Petrium deducta est. Sed post paucos dies rex sibi cohabitare fecit: & cùm nuptias celebraturus esset, à Patriarcha à limine templi arcebatur, quòd ferebatur compater fuisse in lauacro Christiano liberorum Theophaniae. Verùm posteà admissus est. Huius fraude deinde, auxilióque Ioannis Zimiscis, Nicephorus occisus est. Atque haec Theophania fuit vxor Romani & Nicephori.
Figure
Type: drawing

    NICEPHORVS , cognomento PHOCAS , Phocae Nicephori nepos, nobilissimus & aequi obseruantissimus, in Romamano Imperio successit. In Sicilia cõtra Sarracenos res egregias gessit. Per Duces autem ibidem res infeliciter gestae. In eosdem Asiam vastantes exercitum duxit, ac Ciliciam magnámque Asiae partem laetis auspiciis recepit. Mox Antiochiam noctu ingressus pulsis Sarracenis, Imperio subiecit. Sed quàm bellica re fortunatus, tam domi infelix, dum praetextu bellorum, quae continuò agebat, nouis tributis & exactionibus subditos & ecclesias expilat, Numismata corrumpit, & pondus consuetum imminuit. Ex quo in odium ciuium incurrens, facilè à Ioanne Zimisce intra cubile interfectus est, cùm rerum potitus esset annos VI . menses totidem.
   Numisma hoc ex altero latere habet imaginem Crucis, quatuor insistentem gradibus, cum inscriptione: VICTORIA AVG .
    THEOPHANIA Nicephori Imperatoris vxor fuit.
L 4 IOANN

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer