Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

368.

maniae consensu, regni successor est electus, Aquisgrani ab Episcopo Moguntinensi coronam Imperialem accepit. In initio huius Imperii, tumultus plenos periculi exortos sedauit. Eberhardus enim palatinus, & Giselbertus Lotharingiae princeps, quòd ex posterirate Caroli, & Francorum erant, contendebant successionis iure, Imperium à Saxonibus ad Francos deriuare, & Henricum fratrem Othonis ma iorem natu, eo praetextu quòd aetatis nomine ipsi deberetur administratio Imperii, ad se pertrahebant. Grauissimum hoc fuit bellum, & plurimae in eo pugnae commissae. In vltimo tamen conflictu apud Andernaum palatinus Eberhardus occubuit, & Dux Giselbertus inter fugiendum in Rheno submersus est. Henricum fratrem Marsburgi obsidione cinxit Otho, qui videns conatus suos irritos esse, & debilitari sua praesidia, ad Othonem supplex venit, delicti orans veniam: à quo receptus, & non mulrò pòst Ducatu Bauarico donatus est. Filium quoque Lutolfum secundas nuptias patris cum filia Regis Burgundionum improbantem, & ob id bellum molientem, graui obssd??one primùm Moguntiae, deinde Ratisbonae, pressit: sed statim patrireconciliatus, firmissimae pacis leges constitutae sunt. Hungaros apud Augustam vrbem ad Lycum fluuium fudit, atque ita robur eorum debilirauit, quòd posteà Germaniam ingredi non ausi sint. In quo conflictu Conradus sapiens occubuit, delatúsque Vormantiam, ibi sepultus est, ac tres Reguli capti à Germanis suspensi sunt. Ab Italis contra tyrannidem Berengarii accersitus, in Italiam venit: vbi Berengarius vltronea deditione impetrauit non modò eam gratìam, vr non pelleretur, sed vt magna Cisalpinae Galliae parte donaretur. Berengario verò cum filio iterum res nouas moliente vocatus in Italiam Otho, victos captósque alterum Bambergam, alterum Bizantium relegauit. Inde Romam profectus, à Ioanne XII . Pontifice coronatus est. Quem tertiò Italiam repetens, cùm grauissimorum criminum reus ageretur, saepe tamen vt resipisceret anteà admonitum, Synodo coacta, officio deiecit, Leone suffecto. Hunc cum Ioannis Pontificis necessarii, illo sub Othonis profectionemredeunte, vrbe eiecissent, vlturus insignem iniuriam, ex Vmbria Otho aduolat, Romanísque Coss. cum Praefecto in Germaniam relegatis, Leonem restituit. Sarracenis quoque & Graecis, qui illis adhaeserant, ex Apulia & Calabria fugatis, in Germaniam reuersus, filio priùs Othone Imperii consorte electo, Magdeburgi Saxoniae vrbe defun-
L 3 ctus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer