Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

367.

Arnoldi quietum reddidit, vt sine caede vltrò parêret. Posteà cum exercitu contra Burchardum Alemaniae Ducem rebellem profectus est, quem in deditionem recepit. Hungaros praetereà Saxoniam inuadentes, memorabili praelio apud Martisburgum in confinio Saxonum fudit, ac fugauit. Vnde & ingentem sui timorem acaestimationem apud nationes exteras sibi conciliauit, & toti Germaniae summam tranquillitatem peperit. Sclauos, Dalmatas debellauit, prędámq; ingentem abegit. Pergam Boëmorum vrbem, vnà cum Duce suo Venceslao in deditionem accepit, legibúsque Imperii subiecit. Lotharingiae terram Germaniae regno restituit, & à Burgundionum Rege lanceam illam, qua Christus perfossus, consecutus est. Cęterùm aduersa valetudine correptus, Othonem filium suum, & quòd optimus & religíosus esset, conuocato omni populo, regem designauit, omníque Francorum Imperio praefecit. Rebus omnibus ritè compositis, tactus paralysi, mortem obiit, Anno aetatis suae LX . Imperii XVII . Salutis DCCCCXXXVII. VI . Nonas Iulii.
   Statua muliebris sinistra hastam, dextra Cornucopiae tenens in hoc conspicitur Numismate, cum tali inscriptione: VICTORIA AETERNA .
    MECHTILDIS Theodorici ex eadem gente Saxonum filia, nobilissima & rarae pudicitię matrona, honestatis & virtutumex emplar, Henrici vxor, ex qua ante Imperium Gerbirgam filiam, & Othonem Magnum, Imperii successorem genuit: post susceptum verò Imperium, Henricum, Brunonem aliásque filias, Mechtildem & Adelheidem.
Figure
Type: drawing

    OTHO Magnus Henrici Aucupis filius, primorum Ger-
maniae

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer