Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

366.

diem cerneret, conuocatis Germanis proceribus, autor fuit, vt Henricus Othonis Saxonum Ducis filius (cuius beneficio ipse ad Imperium peruenerat) Augustus crearetur. Simul etiam regalia ornamenta, coronam, sceptrum aureum in medium ferri, atque Henrico Duci Saxoniae tradi iussit, ac paucis pòst diebus vitam cum morte commutauit, cùm regnasset annos VII .
   Mulierem palleatam pectore nudo, dextra coronam, finistra temonem gerentem, alterum Numismatis refert latus, cuminscriptione eiusmodi: LAETITIA .
    PLACENTIA Ludouici senioris Regis Germaniae, Conradi Imperatoris vxor, ex quo nullam tulit sobolem.
Figure
Type: drawing

    HENRICVS Othonis Ducis Saxoniae filius, AVCEPS cognomento dictus, quòd venationi & aucupio multùm studebat, à Conrado, eò quòd hunc solum Imperii administratione dignissimũ existimaret, electus, insigniísque Imperialibus donatus, & à primoribus & principibus Germaniae cum omni Francorum exercitu, Fristilarii congregatis, Rex designatus, & Augustus coram omni populo magna omnium acclamatione appellatus est. Princeps sanè prudentissimus, piissimus & modestissimus, qui Imperium summa cum prudentia & fortitudine administrauit. Primam expeditionem contra Arnoldum, se infestis armis Imperio opponentem, fecit. Nihil tamen hostiliter tentans, Arnoldum Ducem familiariter ad colloquium postulans, cum eo sermones contulit, monuítque seriò Imperii maiestatem à Deo donari, quòd si reliquorum principum suffragiis electus princeps esset, tum se alteri cessurum. His dictis, animum
L 2 Arnol

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer